Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
371
371 (359)
372
372 (360)
373
373 (361)
374
374 (362)
375
375 (363)
376
376 (364)
377
377 (365)
378
378 (366)
379
379 (367)
380
380 (368)
< >
page |< < (64) of 672 > >|
49264Diſſertatio Secunda. terram, ſed carnem, ſcio me aliquando legiſſe: ſit autem penes
authorem fides.
Similiter igitur potuit fulmen aliquando
dolium diſſipare, &
vino coagulum immiſcere, vi cujus vinum
obrigeret, aliquando verò intacto dolio vinum in vapores ſolve-
re:
Sic in Aquâ Regiâ aurum argento miſtum ſolvitur intacto
argento, contrà autem in Aquà Forti communi argentum ſol-
vitur auro integro manente.
Dand. Utique fulmen plures naturas igneas ardoris capaces
complectitur, ſed potiſſimum ſulphur;
cum enim aliquando
mihi aliiſque colloquentibus clariſſimum fulgur oculos per-
ſtrinxiſſet, manifeſto odore ſulphureo conclave repletum eſt,
apertiſque feneſtris multò acriorem ſenſimus odorem ex ful-
mine, quod haud procul deciderat;
adeò ut nemini relictus
fuerit locus dubitandi, utrùm in fulmen accendatur ſulphur,
cujus ardore igneo &
acri inficiuntur corpora fulmine icta; &
idcirco ſunt qui putent cum Plutarcho nuper laudato, canes,
avéſque abſtinere cadaveribus fulmine percuſſorum.
Niſi fortè
dicendum ſit etiam Arſenicum additum, quod pariter citò
ignem concipit &
inflammatur, flammam reddens odoris ſul-
phurei, ſed ſulphure deterioris, atque ſpiritibus animalibus
cerebri valde infeſti:
eſt enim Arſenicum ſuccus ſulphureus,
conjunctum habens aliquid lithargyri, &
ſalis ſpiritum. Hanc
arſenicalem particulam complexum fuiſſe puto fulmen, quod
ante aliquot annos mihi amicum hominem eripuit;
cum enim
humerum cute denudaſſet, pars icta putreſcere cœpit, &
ſanguis
venenum concepit, quo tertiâ die extinctus eſt.
Bitumineam
pariter materiam fulmini admiſceri hinc arguere poſſumus,
quòd in Campo Sennaar, qui bitumine abundat, frequentiſſima
fulmina cadere dicuntur;
ſicut & in Inſulâ Lemno, propter
quod Lemnius dictus eſt Vulcanus, &
è Cœlo cecidiſſe. Naph-
tha autem videtur bituminis liquidi ſpiritus tam facilè inflam-
mabilis, ut non ſolùm ignem ad ſe rapiat, ſed etiam aliquando
Solis ardore accendi dicatur.
Hoc verò omni bitumini com-
mune eſt, ut, conceptâ flammâ, rapidè ardeat, ſed effusâ aquâ
non extinguatur:
propterea non mirum fulminis ignem à nubis
pluviâ non lædi.
Porrò cum oleum ex cerâ deſtillatum ma-
gnam cum Naphthâ affinitatem habeat, tàm ratione facilis
accenſionis, quàm penetrationis, &
ab Apibus ceram cum melle
colligi ex rore floribus adhærente perſpicuum habeamus, hujuſ-
modi tenuiſſimas particulas facilè inflammabiles cum aëre,
vaporibus, aliiſque expirationibus commiſceri negare non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index