Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (86) of 760 > >|
49286ARIST. METEOROL. (nam repulſa prima corporis ad hunc modũ fluẽtis, parte,
proptereà quòd illa nequaquam cedant, aut ob loci angu-
ſtias, aut quòd in frontem aliquis alius afflet ſpiritus, in
istiuſmodi locis ſlatus circulum, uertiginemq́;
fieri ſæpe-
numero accidit:
ſiquidem aliud ne ulterius procedat ar-
cet, aliud à tergo impellit.
Quare cogitur in latus, qua ni-
mirũ parte nõ phibetur, ſeſe uertere:
atq; ita ſemper quod
proximũ, cõtinuumq́;
eſt, quouſq; unus euadat. Hoc autem,
circulus eſt:
cui enim figuræ unica latio cõpetit, eam ipſam
circulũ eſſe neceſſe eſt) ob id profectò nertigines in terra,
&
in nubibus ſimiliter iuxta principium fiunt. Niſi quòd
quemadmodũ cùm Procella fit, ſemper nubes excernitur,
atq;
cõtinuus cooritur uẽtus, ita hîc ſemper nubis cõtinui-
tas ſubſequi ſolet.
At ob nubis denſitatem impotẽs ab ipſa
flatus ſecerni, in orbẽ primò cõuertitur, ob eã quã diximus
cauſam.
In præceps autẽ fertur, quia cõtinuè nubes dẽſan-
tur qua parte calor excidit.
Quare hæc affectio, ſi coloris
expers fuerit, uocatur Typhon, qui quidẽ uentus eſt, ueluti
Ecnephias, inconcoctus.
Non fit autẽ Aquilonijs Typhon:
nec niue iacente Ecnephias, proptereà quòd hæc omnia fla-
tus exiſtunt.
Flatus uerò, non niſi calida, ſiccaq́; exhalatio
eſt.
Igitur gelu, atq; frigus quia euincunt, principiũ ipſum
cùm adhuc ſit, ſtatim extinguũt.
Quòd autem euincãt, do-
minenturq́;
, palàm eſt: non enim eſſet nix, neque partes ad
Aquilonẽ poſitæ humerent:
quippe cùm hæc uincente fri-
gore, accidant.
Fit itaq; Typhon, cùm Ecnephias ſtatim ab
ortu excerni è nube nõ poteſt.
Eſt autẽ ob uertiginis oblu-
ctionem, cùm ad terrã cõuolutio ipſa delabitur, quæ ſecum
aliquid abreptũ è nube defert, à quo abſoluinõ poteſt:
Quà
æutem tramite directo procedit, eà flatu agitat:
atq;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index