Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (455) of 525 > >|
492455Ioan. de Sacro Boſco. deremus eandem Lunæ medietatem,
103[Figure 103] ſed quando eſt in parte Epicycli infe-
riori, vna nobis appareret, &
quan-
do eſt in ſuperiori parte, altera, vt
in hac appoſita figuta manifeſtum eſt.
Nam dum Luna eſt in parte inferiori
Epicycli, apparebit nobis eius me-
dietas, in qua litera A;
Dum vero
verſatur in parte ſuperiori, obijcietur
nobis altera medietas, in qua litera
B.
Sed hoc eſt contra quotidianam
experientiam.
Videmus enim per-
petuo maculas Lunæ ad nos vergere.

Ex quo ſequitur, eandem nos ſem-
per medietatem intueri.
Apparet igi-
tur vanitas Epicycli in Luna.
Affert
quidem Fracaſtorius loco citato alias rationes, quas, quia nullius ſunt mo-
menti, conſulto prætermittimus.
His autem omnibus argumentis facile ſatisfaciemus. Ad primũ enim re-
11Solutio @
obiectionis
ſpondemus, Eccentricos, &
Epicyclos moueri circa medium propriũ, hoc eſt
circa propria centra.
Quod autem hoc motu nunc ad terram magis accedãt,
nunc longius ab ea dimoueantur, hoc non eſt abſurdũ;
quia hic acceſſus, &
receſſus non fit per lineam rectam, quem ſolum à corporibus cęleſtibus Ari-
ſtoteles ex cluſit, cũ ſolis elemẽtis conueniat, quæ grauia ſunt, ac leuia.
Quòd
ſi quis contendat, Ariſtotelem contrarium putaſſe, condonãdum ei hoc erit.
Locutus eſt enim de illis duntaxat motibus, qui ſuo tempore cogniti erant,
quales ſunt à medio, &
ad medium per lineam rectam, & circa mediũ mun-
di.
Quod ſi motus Eccentricorum, & Epicyclorum ſuo tempore noti fuiſſent,
non dubito, quin aliter de motu circa medium locutus fuiſſet.
Si vero aduer-
ſarijs ſolutio hæc non ſatisfacit, probandum illis non erit, omnem motũ cæ-
leſtem fieri debere circa centrum mundi, quod nunquam aſſequentur.
Non
enim ad ipſos ſpectat, leges præſcribere motibus cæleſtibus, ſed ad Deũ Opt.

Max.
qui infinita ſua bonitate, ac prouidentia iudicauit expedire, ut planetæ
non in concentricis orbibus ferrentur circa terram.
Secvndam obiectionem ſoluemus, ſi dicamus, omnes orbes Eccentricos,
22Solutio 2.
obiectionis
etiam illos ſecundũ quid, atq;
Epicyclos, perfectiſſime eſſe ſphæricos, quoad
propria cẽtra.
Superficies enim extimæ oĩum horum orbiũ ſecundum oẽs par-
tes æqualiter à ſuis centris abſunt.
Neq; uero obſtat, quòd orbes Eccẽtrici ſe
cundum quid, craſſiores ſunt una parte, quàm alia:
quia nulla ratio naturalis
perſuadere poteſt, omnes orbes cæleſtes debere eſſe uniformis, &
æqualis craſ
ſitiei.
Si uero Ariſtoteles contrariũ docuit, nos ei hac in parte nõ credimus.
Qvod ad tertium argumentum attinet, uehementer miror, Auerroem,
33Solutio 3.
obiectionis
&
Auerroiſtas, quos uerius hac in parte Erroiſtas dixeris, tam infenſo animo
in Eccentricos, &
Epicyclos ferri. , ut intelligere noluerint, qua ratione mo-
ueantur.
Non enim duo illi Eccentrici ſecundũ quid ita mouentur, ut pars te
nuuior unius ſuccedat in locum craſſioris, &
contra, ut ipſi falſo imaginãtur;
ſed proportionaliter ita ſimul feruntur, ut perpetuo pars craſſior inferioris
ſubſit tenuiori parti ſuperioris, &
contra, ſecumq; circumducant

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index