Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (87) of 760 > >|
49387LIBER III. in circulum facto cuicunq; rei impetu uiolento ingruerit,
eam cõtorquet, ſorbetq́;
in excelſum. At ſpiritus quiènube
detrahitur, ardens, accenſusq́;
dum fuerit, quod quidẽ acci-
dit, ſi tenuior efficiatur, Præster uocatur, hoc eſt incenſio:
incendit enim ſimul aërem adeò ut ardore ipſum inficiat.
Quòd ſi ex ipſa nube multus, ac tenuis expreſſus fuerit fla-
tus, is fulmen exultat:
quod ſi admodum tenue fuerit, ſed
præ tenuitate non adurat, illud eſt quod Poëtæ Arges (id
eſt clarum) uocant:
ſi uerò minus adurat, quod Pſoloẽn,
quaſi dicas fumidum.
Nam illud ob eſſentiæ tenuitatem,
fertur:
at ob motus celeritatẽ antè penetrat, quàm ut adu-
rat, &
mora ſacta infuſcet: hoc autẽ cùm ſit tardius, inficit
quidẽ, non autẽ adurit, ſed penetrare anticipat.
Quocirca
&
quæ obſiſtunt, quippiã pati ſolent: quæ minimè, nihil.
Verbi cauſa, iam æs, quo ſcutũ integebatur, liquatũ fuit:
lignũ uerò nihil ſustinuit: nam propter ligni raritatẽ, prius
ſpiritus percolatus ſuit, atq;
trãſmiſſus, quàm ut lignũ affi-
ci ullo pacto quiuerit.
Per ueſteis quoq; pari modo tranſi-
uit, quas nõ adußit, ſed protriuit.
Quare hæc omnia fia-
tus eſſe, uel ex talibus cõſtat.
Licet autem oculis quoq; ipſis
interdũ contẽplari:
id quod nuper ſec imus in templi Ephe-
ſini conflagratione.
Tunc enim flãma ſeorſim reuulſa, mul-
tas in parteis cõtinua ferebatur.
Fumum, ſpiritum eſſe, ac
ardere, apertum eſt, &
alio loco anteà dictum. Cùm autem
uniuerſim abſcedit, tum eſſe flatus apertè uidetur.
Quod
igitur in paruis rogis fieri uidemus, hoc idẽ uel tunc, multa
nimirùm ardẽte materia longè ualidus, fiebat.
Ruptis itaq;
lignis, unde ſpiritus origo, atque initium crat, multus:
qua
parte efflabat uniuerſim ſecedebat, &
ardens in ſublime
ſerebatur.
Quare, flamma ipſa ferri & incidcre in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index