Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (479) of 795 > >|
493479CORPORUM FIRMORUM. A O B habetur, ducendo A O in O B quod dabit a b eodem mo-
do planum F C D habebitur ducendo C E in C D ſive {bx/d} in
a {x/d} quod dat {a b x x/dd} ſive {A O B X E F X E F/A F X A F}
Scbolion. Hoc modo conſiderari poſſunt Cohærentiæ abſolutæ,
quam habent corpora omnia poſſibilia tum in baſibus, tum in quo-
libet ſegmento baſi parallelo, ad id nihil aliud requiritur, quam
ut ea, quæ in Geometria demonſtrata ſunt, huc advocentur:
opi-
natus fui hanc levem ſcintillam ſufficere Tironibus, atque me ita
demonſtraſſe, quâ viâ &
methodo pergendum ſit.
PROPOSITIO XVIII.
In comparatis abſolutis Cobærentiis corporum ex diver ſa materia
confectorum, ejusdem vel diver ſæ baſeos, erunt inter ſe vires Co-
bærentiæ in ratione compoſita baſium &
Cobærentiarum in Ex-
perimentis fundæmentalibus obſer vatarum.
Nam poſitis corporibus ejuſdem materiæ & diverſarum baſium,
erunt Cohærentiæ abſolutæ in ratione baſium;
poſitis corporibus di-
verſæ materiæ &
earundem baſium, erunt Cohærentiæ quemad-
modum Experimenta fundamentalia detegunt:
quare poſitis tum
baſibus, tum materiis corporum diverſis, erunt Cohærentiæ in ratio-
ne compoſita baſium &
Cohærentiarum in Experimentis fundamen-
talibus detectarum.
Corol. Si Cohærentiæ corporum diverſæ materiæ ſint in ratio-
ne inverſa baſium ſuarum, erunt Cohærentiæ abſolutæ inter ſe æ-
quales.
Experimenta fundamentalia Cobærentiæ abſolutæ
demonſtrandæ inſervientia.
Viſis quibusdam generalibus propoſitionibus, convenit Experi-
mentorum ope explorare, quæ &
quantæ ſint corporum datæ craſſitiei
Cohærentiæ abſolutæ, hoc eſt, quando ſecundum longitudinem di-
ſtrahuntur:
hæc fundamentalia voco, (ſit venia verbo) quia baſes

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index