Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (67) of 672 > >|
49567De Ignibus Aeris. dixiſti, confirmari poſſunt ex his, quæ Plinius lib. 2. cap. 45. ſcrip-
ſit
:
*Sinè fine*, inquit, *ventos generant jam quidam etiam ſpecus*,
*qualis
in Dalmatiæ orâ vaſto in præceps bjatu, in quem dejecto levi*
*pondere
, quamvis tranquillo die, turbini ſimilis emicat procella:
nomen*
*loco
eſt Senta.
* Reperiuntur autem non uno in loco ſpecuum
tractus
ampliſſimi, atque in multa ſpatia longè producti, in qui-
bus
maxima halituum omnis generis copia contineatur.
Alicubi
igitur
contingit, ut commotos ac prodeuntes halitus, alii atque
alii
ſubſequi poſſint.
Hinc ſi quando lacus aliqui ex injecto lapide
æſtuant
, &
validâ tempeſtate agitantur, dicendum videtur im-
miſtas
aquæ exhalationes motu illo excitari, ac tumultum
moliri
, cum priùs quieſcerent:
quemadmodum etiam ſæpè nihil
graveolens
ſtagnum aquæ putridę tunc primùm fœtorem emit-
tit
, cum aqua incipit agitari.
Fieri autem poteſt, ut ex commotâ
lacûs
aquâ, aut irritato cavernarum aëre non exhalationes
tantùm
, ſed &
vapores plurimi ſimul exiliant, ac propterea non
ſolùm
ventus, ſed etiam pluvia gignatur.
Cujus rei exemplum
ſi
ſatis meminiſti, tibi obtulit Atlas Sinicus pag.
138. in XII.
Provinciâ Quangtung hęc enim habet: *Propè Sinbing mons eſt*
*Tienlu
cavernoſus, atque horridus aſpectu:
in eo fontem eſſe ſcribunt*,
*ſeu
ſtagnum inacceſſum, cui ſi ex alto vel lapillus iniiciatur, boatus ac*
*ſtrepitus
auditur inſtar tonitrui, ac quàm mox turbidum fit Cœlum*,
*ac
pluvia decidit;
indè Draconis ſtagnum dicitur. * Similiter pag. 82.
in
VII.
Provinciâ Huquang propè Choxan *eſt Xang yung amnis*,
*in
quo ingens una Cat adupa, ſeu aquæ lapſus eſt, in quem ſi vel lapidem*
*injeceris
, continuò tonitrua, ac pluvia ingruit.
* Quod ſi cum vapori-
bus
atque exhalationibus flatum gignentibus commiſcerentur
etiam
non paucæ expirationes ex iis, quæ fulguribus atque ful-
minibus
materiam exhibent, ſatis conſtat ex illâ commotione
poſſe
etiam in nube, quæ ex vaporibns efformatur, concipi ful-
men
, quod Cyclopas in antro fabricatos Poëtæ fabulentùr.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index