Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1

mo loco debemus velocitates corporum inter ſe hete­
rogeneorum, quæ contingunt in eodem, vel diuerſis
fluidis; hæc verò requirunt lemmata aliqua mechani­
ca, quorum primum erit.
Cap. 11. gra­
uia in fluido
velocitati­
bus inæqua­
libus ferri
debere.
PROP. CCXXXVI.
Si in libra radiorum æqualium duo pondera in æqualia ſuſpen­
dantur
, ſumma inæqualium ponderum ad eorum diffe­
rentiam eamdem proportionem habebit, quam libræ ra­
dius ad pendulum, quod constituit eadem libra.
ATerminis eiuſdem libræ AB ſuſpenſæ in puncto
eius intermedio C pendeant pondera inæqualia
173[Figure 173]
D maius, & E minus, ſit­
que F centrum grauita­
tis libræ cum ponderi­
bus appenſis, patet CF
eſſe longitudinem pen­
duli.
dico D plus, E ad D minus E eamdem propor­
tionem habere, quam libræ radius AC ad penduli
longitudinem CF. quia F eſt centrum grauitatis librę
cum ponderibus ſuſpenſis D & E, ergo D ad E eamdem
proportionem habet (ex mechanicis) quàm BF ad FA,
& componendo D plus E ad E, pariterque duplum̨
ſummæ D & E ad duplum E eamdem proportionem
habebit, quàm BA ad AF, igitur antecedentium ſe­
miſſes ad conſequentes eamdem proportionem ha­
bebunt, ſcilicèt D plus E ad duplum E erit vt ſemi
BA, ſeu CA ad AF, & per conuerſionem rationis D
plus E ad D minus E eamdem proportionem habebit,
quàm CA, ad CF, quod erat, &c.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index