Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
< >
page |< < (730) of 568 > >|
496730DE RATIOCINIIS pectatio ad obtinendum a, quæ ad b, aut ad c. Pono itaque
3x — b — c = a, &
fit x = {a + b + c/3}, pro valore meæ expecta-
tionis.
Eodem modo invenitur, ſi ad a, b, c, aut d æqua ſors
mihi obtingat, id tanti valoris eſſe, quanti {a + b + c + d/4}.
At-
que ita porrò.
Propositio III.
Si numerus caſuum, quibus mihi eveniet a, ſit p, nu-
merus autem caſuum quibus mihi eveniet b ſit q,
ſumendo omnes caſus æquè in proclivi eſſe:
expectatio mea valebit {pa + pq/p + q}.
AD hanc regulam eruendam, ponatur rurſus x pro valore
expectationis meæ:
ergo oportet me, cùm x habeo, ad
eandem expectationem pervenire poſſe, ut ante, juſto luſu.
Ad hoc autem tot colluſores ſumam, ut unà mecum nume-
rum ipſius p + q efficiant, quorum deponat quiſque x, ita ut
depoſitum ſit px + qx, &
quiſque ſibi ludat æquâ expecta-
tione ad vincendum.
Porrò cum tot ex hiſce colluſoribus,
quot indicat numerus q, ſigillatim hoc pactum inibo, ut eo-
rum qui vincat mihi ſit daturus b, aut ego contra ipſi idem
b, ſi vincam.
Similiter cum reliquis colluſoribus, conſti-
tuentibus p — 1 ſigillatim hanc conditionem aggrediar, ut eo-
rum quiſque, qui ludum vincit, mihi ſit daturus a, &
ego
tantundem (a ſcilicet) ipſi, ſi ego vincam.
Et patet hunc
luſum hâ conditione juſtum eſſe, nemine videlicet injuriam
patiente.
Deinde patet me nunc q expectationis habere ad
b, &
p — 1 expectationes ad a, & 1 expectationem (me nem-
pe vincente) ad px + qx - bq - ap + a, tunc enim obtineo
px + qx, id quod depoſitum eſt, de quo tradere debeo b u-
nicuique q luſorum, &
a unicuique p — 1 luſorum, quæ ſi-
mul conficiunt bq + pa — a.
Si itaque qx + bx - bq - ap +

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index