Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 11. gra­
uia in fluido
velocitati­
bus inæqua­
libus ferri
debere.
PROP. CCXL.
In ijſdem trutinis datis quatuor ponderibus in illis ſuſpenſis,
reperire proportionem velocitatum quibus libræ reuol­
uuntur.
IN eadem figura ſint data pondera inæqualia D, &
G, nec non præcognita ſint pondera æqualia E,
& M, quæ minora prioribus ſint: reperiri debet pro­
175[Figure 175]
portio velocitatum qui­
bus prædictæ libræ reuol­
uuntur
; fiat CI media pro­
portionalis inter CF, &
KH; quia duo pondera D,
& E ſuam vim compreſſi­
uam exercent in F centro
grauitatis communis eo­
rumdem ponderum, ergo ea velocitate flectetur li­
bra AB circa centrum fixum C, quæ competit longi­
tudini penduli CF; eadem ratione ea velocitate fle­

ctetur libra NO cum ponderibus G, M circa centrum
K, quæ competit longitudini penduli KH; & quią
velocitas penduli CF ad velocitatem penduli KH ean­
dem
rationem habet quam CF ad CI; & CF ad KH
compoſitam proportionem habet ex ratione diffe­

rentiæ ponderum D, & E ad eorum ſummam, & ex
ratione ſummæ ponderum G, M ad eorum differen­
tiam, ergo reperire debemus ſubduplicatam propor­
tionem prædictæ compoſitæ proportionis, vt quæſi­
to ſatisfaciamus.
Fiat modò ſumma ponderum D, &
E ad R, vt ſumma ponderum G, & M ad eorumdem̨

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index