Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (92) of 760 > >|
49892ARIST. METEOROL. Nã in æqualibus triãgulis, & uno in plano, omnes cõſtant:
oẽs enim ſeſe ad rectos angulos lineæ A E B, in uno pũcto
ſcilicet E, iungũt.
Igitur deſcripta linea, circulus erit: cẽtrũ
uerò, E.
Sit autẽ punctũ B, ſol: punctũ A, aſpectus: circũ-
ferentia C F D, nubes, à qua ſolem uerſus refrãgitur aſpe-
ctus.
Specula etiam cõtinua intelligere oportet. Verùm
ſingula ob paruitatem inuiſibilia ſunt:
quod autẽ ex omni-
bus conſtat, unũ eſſe uidetur, quia ita digeſta ſunt, ut unum
déinceps poſt alterũ ſit collocatũ.
Quod autẽ cernitur al-
bum, ſol eſt, qui in unoquoq;
ſpeculo per circulũ cõtinẽter
apparet, nec ullam, quæ ſenſui peruia ſit, recipit diuiſionẽ.
Huic autẽ proxima, continuaq́; ora nigricat, ob illius al-
borem atrior apparens.
Sed circa terrã magis, quòd locus
terræ uicinior magis uento careat.
Nam fieri non poteſt, ut
flante uento, ſtatio certa fiat.
Porrò circa lunam Areæ ſæ-
piuſcule fiunt:
quia ſol cùm ſit calidior, ocyus aëris consti-
tutiones diſſoluit.
Circa aſtra autem, fiunt quidẽ eiuſdem de
cauſis, non tamen ex æquo portendunt, quòd constitutio-
nes prorſus exiguas, &
nondum fœcu@das ſignificent.
De Iridis accidentibus tum cæteris, tum coloribus: & de eius
ad Halonem differentijs.
CAP. IIII.
_QV_òd autem Arcus refractio quidẽ ſit, iam diximus:
11Hîc Ārifto. de
iridis acciden/
ti bus, colori-
busq́;, quotitẽ
iridis & areæ
differẽtiæ ſint
dererminat.
qualis autẽ, &
quo pacto, quaq́; de cauſa ſingula,
quæ illi accidunt, fieri ſoleant, in præſentia dicendum.
Igi-
tur ab omnibus leuibus refr@ngi aſpectus uidetur, de quo-
rum numero eſt tam aër, aquàm aqua.
Fit autem refractio
ab aẽre, cùm denſeſcit.
At ob uiſus imbecillitatem, fre-
quenter uel ſine in ſpiſſatione uiſum refringere idem aſſo-
let.
Id quod cuidam molliter, non acutè uidenti, aliquando
accidit:
dum enim ambulabat, ſemper ſimulacrum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index