Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
< >
page |< < (732) of 568 > >|
498732DE RATIOCINIIS ſequi non velimus, ſed pecuniam, de qua certamus, prout
æquum eſt, partiri, quantum ejus mihi obtingeret.
Primò conſiderare oportet luſus, qui utrobique deficiunt.
Certum enim eſt, ſi inter nos convenerit, verbi gratiâ, ut
quod depoſitum eſt lucretur is, qui priùs vigeſies vicerit, &

ego decies &
novies vicero, at alter decies & octies, tantò
meliorem fore eo caſu ſortem meam quantò hîc melior eſt,
ubi à tribus luſibus binos conſequutus ſum, ille verò unum
duntaxat:
quia nimirum utrobique mihi unus tantummodo
luſus ſed ipſi duo deficiunt.
Porrò ad inveniendum quanta pars utrique debeatur, ad-
vertendum eſt quid fieret, ſi in luſu pergeremus.
Certum
enim eſt, ſi primum ludum vincerem, me præſcriptum nu-
merum impleturum &
omne depoſitum conſecuturum, id
quod vocetur a.
Quod ſi autem alter primum ludum vince-
ret, tunc æquata utriuſque ſors foret, (quippe utrique uno
adhuc deficiente ludo,) adeoque cederet cuique {1/2}a.
Mani-
feſtum autem eſt me æquam habere ſortem ad primum lu-
dum vincendum aut perdendum, ita ut mihi nunc æqua ſit
expectatio ad obtinendum a aut {1/2}a:
quod ipſum per 1mam
Propoſitionem tantum eſt ac ſi utriuſque ſortis dimidium, id
eſt, {3/4}a, haberem;
& relinquitur alteri meo colluſori {1/4}a, quæ
ipſius portio ſtatim ab initio eodem modo reperiri potuiſſet.
Unde patet, eum, qui ludum meum in ſe recipere vellet,
mihi {3/4}a pro eo tradere debere;
ac proinde ſemper tria con-
tra unum deponere eum poſſe, qui unum ludum vincere con-
tendat, priuſquam alter duos vincat.
Propositio V.
Panamus unum mihi deficere ludum & colluſori meo
tres luſus. Oportet hîc facere diſtributionem.
ADvertamus itaque rurſus, in quo eſſemus ſtatu, ſi ego vel
ipſe primum vinceret luſum.
Si ego vincerem, obtinerem
depoſitum, id eſt, a;
quòd ſi autem ille primum ludum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index