Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
[Figure 1]
[Figure 2]
[Figure 3]
[Figure 4]
[Figure 5]
[Figure 6]
[Figure 7]
[Figure 8]
[Figure 9]
[Figure 10]
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
< >
page |< < of 248 > >|
1 3[Figure 3]
DIALOGVS PRIMVS.
In quo argumenta pro adſtruenda Copernici
hypotheſi adducta, reijciuntur.
ILLA dies aibo ſignata lapillo, qua me immerentem
ſanè, lauto ſimul & literatio convivio excepiſti,
CARDINALIS EMINENTISSIME, Nunquam mihi
venit in mentem, niſi & ſingularis humanitatis tuæ, qua
tibi omnium animos arctiſſimè devinxiſti, & doctiſſimo­
rum illorum hominum, qui congreſſui noſtro interfue­
runt, jucundiſſima recordatio ſuaviſſimo voluptatis ſen­
ſu animum meum perfundat : ita enim confabulando amœnus, promptus
arguendo, ſolvendo ſubtilis, explicando elegans & limpidus omnibus no­
bis viſus es, vt conjuncta eloquentiæ ſapientia, ad fundenda oracula, tua
voce, tuis verbis vti videretur.
Vt autem perpetuum doctiſſimi congreſſus
monumentum extet, cuius ego aliqua pars, licet exigua fui, literis illum &
typis conſignatum ad poſteritatem tranſmittere conſtitui; vt ſaltem in­
telligant homines, Eminentiſſimum Principem non politicis modò & gra­
vioribus ſtudiis, verùm etiam amœnioribus literis plurimùm delectatum
fuiſſe.
Sed in ſcenam perſonatos Actores induco, quos in arena literaria
diſceptantes audire priùs voluiſti: ſingulos facilè agnoſces, quamvis enim,
vt fieri ſolet, nomina tantulùm mutata fuerint, eos tamen, in quos ſingula
optimè quadrant, nullo negotio perſpicies Sed ad rem venio.
Antimus. Eſt, quod mihi ſummoperè gratuler, doctiſſime Auguſtine,
quod jamdudum à me deſideratam, hodierna die, abundè, vt ſpero, tui
copiam mihi facturus ſis; mirum enim, quanto eruditæ conſuetudinis
ſtudio tenerime ſentiam, quæ gratiſſimos, diſcendi nova, & aſſequendi
hactenus incomperta, igniculos in me accendit, & quadam, vt ſic loquar,
vellicatione.
Ingenium ſtimulat, ad ea nonnunquam expromenda, quæ lon­
ga meditatione, & repetita cogitationum huc illuc verſatione, vix vnquam
elici potuiſſent.
A te igitur illa audire percupio, quæ & ſitim meam ex­
tinguant, & opinionem de te meam, quamvis alioquin maximam longè
ſuperent & poſt ſe relinquant.
Auguſtinus. Hoc ipſum tibi à me dictum eſſe puta; huc venis, Antimo,
vt doceas, non verò vt diſcas; & ſi fortè identidem à me aliquid oppo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index