Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 303 > >|
1nus hominum capit, incomparabilem obtinue­
runt extimationem; verùm quæ ſpeciali qua­
dam ratione, in aliam ampliorem, diuinioremque
contemplationem, ſummi videlicet rerum ma­
chinatoris nos conducant.
Quippe qui talia hu­
mano ingenio excogitare dedit molimina, qui­
bus multaque ſupra naturam ſunt, naturam ip­
ſam emulando perficeret, arte ſuperando ea à
quibus natur a vincimur, (vt Antipho ſcribit
Poeta) & cæleſtem machinam eiuſque mul­
tiplicem, ac inuariabilem motum, orbiſque to­
tius molem imitaretur: vt Archimedes alij­
que permulti inſignes Mechanici opere præ­
ſtiterunt, & Cambray publico in foro li­
cet videre.
Nimirum arte manum dirigente
tamquam potentiam executiuam, & inſtru­
mentariam, effectricemque omnium excogi­
tabilium machinarum.
Quæ ſolis homini­
bus iccirco data eſt, vt perhibet Philoſophus,
quia ſoli inter omnia animalia ſumma pru­
dentia, in qua ars tota fundatur præditi ſunt.
Vnde ſicut mens ipſa humana imaginem
diuinæ ſapientiæ, ac prouidentiæ refert dum
cuncta rectè diſponit; ita, & manus homi­
nis, omnipotentiam quodammodo exprimit
Creatoris, dum tam varia, ac mira, Me-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index