Iordanus <Nemorarius>, Iordani opusculum de ponderositate

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 46 > >|
1
Prima svppositio.
Omnis ponderosi motum esse ad me­
dium uirtutemque ipsius esse potentia ad
inferiora tendendi uirtutem ipsius, siue
potentia possumus intelligere longitu­
dinem brachij librae, aut uelociter eius
quem probatur ex longitudine brachij
librae, et motui contrario resistendi.
Se­
cunda: Quód grauius est uelocius de­
scendere.
Tertia: Grauius esse in de­
scendendo quanto eiusdem motus ad medium rectior.
Quar­
ta: Secundum situm grauius esse cuius in eodem situ minus obli­
quus descensus.
Quinta: Obliquiorem autem descensus in ea
dem quantitate minus capere de directo.
Sexta: Minus graue
aliud alio secundum situm, quod descensum alterius sequitur
contrario motu.
Septima: Situm aequalitatis esse aequalitatem
angulorum circa perpendiculum, siue rectitudi
nem angulorum, siue aeque distantiam regulae su
perficiei Orizontis.
Quaestio Prima.
1[Figure 1]Inter quaelibet grauia est uirtutis, et ponde­
ris eodem ordine sumpta proportio.
Sint pondera a,b,c, leuius c, descendatque a,b, in d, et
c, in e.
Itaque ponatur a,b, sursum in f, et c,i,h. Di­
co ergo quód quae proportio a,d, ad c,e, sicut a,b, pon
deris ad c pondus, quanta enim uirtus ponderosi tanta
descendendi uelocitas: at quae compositi uirtus ex uirtu
tibus componentium componuntur.
Sit ergo a, aequale c.
Quae igitur uirtus a, eadem et, c. Sit igitur proportio a,
b, ad c, minor quám uirtutis ad uirtutem.
Erit similiter
proportio a, b, ad a, minor proportio quám uirtutis a,b,
ad uirtutem a, ergo uirtutis a, b, ad uirtutem b, minor pro
portio quám a, b, ad b. per 30. quinti Euclidis quód est in
conueniens.
Similium igitur ponderum minor, et maior
proportio, quám uirtutum.
Et quia hoc inconueniens erit,
utrobique eadem ideo a, b, ad c, sicut a, d, ad c, e, et e, con
trario sicut c, b, ad a, f.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index