Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 241 > >|
1
Amice Lector.
MACHINALIS & Hydroſtaticæ Philoſophiæ,
quam premo, ſpecimen aliquod exhibi­
turus, ac Prodromum tantiſper emiſſu­
rus dum extrema manus operi accedat,
Archimedæum Problema ſelegi, quo tel­
lurem moueri poſſe proſitebatur, niſi locus, vbi machi­
na conſiſteret, defuiſſet.
Qua ille machinatione id per­
ficere moliretur, Hiſtoricis diſputandum relinquo.
Mul­
tiplex ſuppetebat methodus; ſatis ſcio.
Placuit tamen
potiſſimùm oſtendere, quantum in hoc negotio machi­
narum Compoſitio præſtet earundem Augmento: id­
que intrà eiuſdem Facultatis genus; vt vel ſolos Vectes
adhibendo, vel ſolas Trochleas &c.
quod verò in vno
genere explicatur, de cæteris dictum facilè intelligitur.

Ne quis autem in motu iſto perficiendo aut immenſas,
aut innumeras requiri machinas exiſtimaret, tentaui to­
tius globi terraquei grauitatem, quantum coniiciendo
aſſequi fas eſt, explorare: vnde apertâ conſecutione con­
ſicitur non adeò multis membris diſtingui oportere ma­
chinam hoc in opere neceſſariam: vtinam de materię
ipsâ non ſatis firmâ dubitari non poſſet.
Quoniam ve­
rò grauitatis notitia pendet ex mole præcognitâ; vt ab­
ſolutum eſſet Problema, methodos indicaui, quibus
terræ magnitudinem indagare poſsimus: vt videlicet ex
notâ mole pondus innoteſcat, & hinc definiri poſſit ma­
china quæ datæ grauitati mouendæ proportione reſpon­
deat.
Sed quia in motu ipſo aqua in partem ſecederet,
motumque faciliorem efficeret; examinandum fuit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index