Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599
page |< < of 252 > >|
1Hæc enim vt fiant, ipſa ars machinas inuenit, & inuentarum, cur
hæc præſtent cauſas reddit.
Cæterùm ex huius machinis, quædam
mouentur per ſe:quædam non ſponte.
Illæ intra ſe principia ſuæ mo­
tionis habent, & a)uto/mata vocantur: quorum alia Græcis stata\,
Latinis Stataria, fixa, firma dicuntur: alia u(pa/gonta ambulantia.
De vtriſque Hero pertractauit, inter quæ pulchrum eſt illud, quod
docuit conſtruere, ſcilicet ædem rotundam, in qua Bacchus pateram
altera manu tenet, altera thyrſum, propè verò adeſt panthera, &
ara: circum autem Bacchides tympana tenentes, ſuprà tholum alata
& coronata Victoria collocatur, atque vno & eodem tempore in ara
ignis ſuccenditur, Bacchus lac è patera, vinum è thyrſo verſat in
pantheram, Bacchides circumſalientes tympana pulſant, Victoria
ſe circumagens, & alas qaatiens tuba ſonat.
In alia verò diſpoſi­
tione fecit inambulantia, ſigilla euntia, & redeuntia, motioneſ­
que varias reddentia, vt vſus & voluptas poſtulat pro instituto.
Hæ verò motionis principium intra ſe non habent: Sed ex his
aliæ mouentur à rebus inanimis, aliæ ab animatis.
Res inani­
mæ principium motionis exhibentes ſunt aër, ſpiritus, aqua, ignis,
ſumus.
Aer & ſpiritus eſt vel incluſus, ex quò pneumatica ratio ab­
ſoluitur, de qua etiam Hero inſtrumenta Muſica, quæ per a)ntonoma­
si/an
organa vocant: vel liber, vnde ædificia ad molendum. A qua,
vnde fiunt rotæ etiam ad molendum, tum tympana, tum ſerræ ad trabes
ſecandas, folles ad ferrum tundendum & alia pleraque;.
Ignis ſeu fumus
quo verrucula conuoluuntur: animatæ ſunt, bruta quæ trahunt cur­
rus, ciſia, quadrigas: homines qui verſant, trahunt, erigunt, impel­
lunt ad varios belli paciſque vſus vtentes vectibus, radijs, trochleis,
cochleis, trutinis, lancibus, ergatis, rotis, tympanis, & ad aſcenden­
dum in altum multiplicibus ſcalarum formis, tum munitis, tum ſine
munitione, & ad diſrumpendum, excutiendum, proſternendum,
quatiendum frangendum, iaculandum, arietibus, teſtudinibus, tur­
ribus ambulatorijs, catapultis, baliſtis, tormentis reliquis.
in quibus
faciendis hæc lex poſita eſt, vt omnia fiant ex paratu facilibus quo
ad materiam: varijs quoad figuras: exiguis quoad menſuras: leuibus
quoad pondera.
Quippè quæ à quibuſcumque artificibus citò fieri
queant, erectu interim, translatúque facilia: inſidiatu, fractuque dif­
ficilia: ſtabilia, ac tandem eiuſmodi ſint, vt quatenus neceßitas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index