Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Ita eſt; vt dicis; hoc argumentum contra illos ad hominem,
vt
aiunt, à me adductum eſt, qui præfatos effectus ex illa motuum inæ­
qualitate
ſequi aſſerunt; at per te, mihi quæſo, liceat, idem argumen­
tum
etiam contra illos proſequi & vrgere, vt aiunt, qui negant dictos
effectus
ex dicta inæqualitate ſequi, quorum ego; vt vereor ſenſa, ita
illis
, opinor, ingratum non accidet, quod rem hanc paulò accura­
tiùs
diſcutiam, & ad certiſſima doctrinæ motuum principia reducam;
Primò
ergo quidem ſuppono ex dicta doctrina, impetum ſemel impreſ­
ſum
non deſtrui, quamdiu fruſtrà non eſt, & conſequi poteſt ſuum ef­
fectum
, ſcilicet motum, qui & finis illius eſt, ſeu per eandem lineam,
ſeu
per aliam, ad quam eſt nova determinatio; nulla enim eſt alia ratio,
propter
quam impetus deſtruatur; ſic turbo v.g. diſcus æneus, Axe vtrim­
que
extante, in levigato plano diutiſſimè ſuos orbes agit, & ſi nullus
eſſet
attritus partium, & Axis ad perfectam libellam, per diſci centrum
iret
, nunquam hic motus ceſſaret.
Prætereà, ſi globus tornatus deſcen­
dat
per planum declive probè lævigatum, quod poſt tantulam incurvatio­
nem
ſurſum ex adverſo, ſub eodem inclinationis angulo deflectatur; haud
dubiè
ad imum primi plani declivis globus non ſiſtet, ſed per aliud ad
æqualem
ferè altitudinem aſcendet, virtute impetus, in primo deſcenſu
acquiſiti
, ad hanc portò lineam ab eodem plano determinatur; analo­
giam
perfectam in vibrato funependulo etiam habes, & in ipſa corporum
repercuſſione
; deſtruitur tamen aliquid impetus in illo aſcenſu, ſcilicet
à
quodam impetu innato, non acquiſito, qui gravibus ineſt, &, vt fa­
cilè
vobis perſuaderem, ab ipſa gravitate non diſtinguitur; ſic etiam ab
alio
impetu obſtante, vel ad aliam lineam trahente, vnde ſequitur de­
terminatio
quædam mixta, ſenſim deſtruitur; ſed ne longiùs excurram,
illa
omnia doctrinæ motuum principia hoc loco dumtaxat ſupponam, quæ
huius
doctrinæ petiti facilè concedunt, & fusè alibi pertractata nec non
firmata
fuêre.
Primo igitur loco ſuppono, impetum nunquam deſtrui,
niſi
quando eſt fruſtrà, id eſt, quando motus omnis impeditur, à quo­
cunque
tandem ſit ille impetus, ſive impreſſus ab extrinſeco, ſive ab ipſo
corpore
in ſe productus, ſive à toto, parti, ſive toti à parte, ſive parti ab alia
parte
, nam perinde eſt, quoad hoc principium.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index