Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 355 > >|
27
Ibidem (Et ſi triangulum non eſſet aliud, quam Iſoſceles, ſecundum quod Iſo­
ſceles videretur vtique ineſſe) iſtud eſt ſecundum exemplum tertij erroris.
Por­
cum tres ſint ſpecies triangulorum, æquilaterum, Iſoſceles, Scalenum, ſi
accideret, vt ex illis tribus vna tantum ſpecies, v. g. Iſoſceles in mundo re­
periretur; tuncque; quiſpiam de Iſoſcele oſtenderet affectionem quampiam,
putans ſe oſtendiſſe paſſionem de proprio ſubiecto, & primo, falleretur, quia
aifectio illa competeret Iſoſceli, non vt huic ſpeciei Iſoſcelis, ſed quatenus
eſt triangulum, cui primo, & per ſe, & ſecundum quod ipſum conuenit.
hoc
loco diſceſſimus à Zabarella, qui putat iſtud eſſe exemplum primi erroris,
cum verba textus adeo clara ſint, vt expoſitionem illius nullo modo admit­
tant.
ſunt autem hæc textus verba (Et ſi triangulum non eſſet aliud, quam Iſo­
ſceles, ſecundum quod Iſoſceles videretur vtique ineſſe) quibus verbis manifeſtè
apparet Ariſt. accipere pro ſubiecto vniuerſali non indiuiduum vnum, vt in
primo errore contingit, ſed ſpeciem loco generis, ſcilicet Iſoſceles, quod
eſt ſpecies trianguli pro genere ipſo, nimirum pro Triangulo.
ait enim, ſi
non eſſet aliud, quam Iſoſceles, ſecundum quod Iſoſceles: quibus verbis cla­
ſpeciem, non indiuiduum, ſignificat, ex his duobus exemplis manifeſtus
eſt tertius error, qui erat, quando erat (vt in parte totum) quodque; illis verbis
expoſuerat (vel contingit etiam, vt in parte totum, in quo monſtratur: ijs enim,
quæ ſunt in parte inerit quidem demonſtratio, & erit de omni, ſed tamen non erit
huius primi vniuerſaliter demonſtratio.
dico autem huius primi, ſecundum quod
huius demonstrationem, quando ſit primi vniuerſaliter) ideſt, quando vniuerſale
ſubiectum exiſtit quidem, ſed tamen non de ipſo ſit demonſtratio, ſed de ali­
qua parte ipſius, v. g. de ſpecie aliqua demonſtratur aliquid, quod deberet
oſtendi primò de ipſo vniuerſali, cum illi primò competat.
28

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index