Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
41
41 (29)
42
42 (30)
43
43 (31)
44
44 (32)
45
45 (33)
46
46 (34)
47
47 (35)
48
48 (36)
49
49 (37)
50
50 (38)
< >
page |< < (38) of 672 > >|
5038Diſſertatio Tertia aut aquæ, validiùs ſurſum conanti, ideoque ſaxa, & plumbum deor-
ſum extrudenti.
Vtraque hypotheſis autem ſolius grauitatis, aut
ſolius leuitatis videtur poſſe experimentis ſatisfacere:
probabi-
lius igitur cenſendum eſt alia à grauitate, alia à leuitate, alia
alijs à cauſis pendere.
Neque enim mihi videtur ineptè philoſo-
phatus Ariſtoteles li.
1. de Cęlo text. 89. hanc extruſionem reijciens,
quæ corpori extruſo violenta accideret, *tardiùs enim moueretur*
*maior ignis ſurſum, &
maior terra deorſum: nunc autem contra*
*ſemper maior ignis velociùs fertur, &
maior terrain ſuum lo-*
*cum.
Neque velociùs vtique propè finem ferrentur, ſi vi, & ex-*
*truſione mouerentur.
* Maiori ſcilicet moli maior grauitas congruit,
adeoq;
& magis reſiſtit impellenti: dumque aër à circum obſidente
aquâ extruditur, ſemper minùs habet aquæ, cuius impulſu vrgea-
tur, ac propterea minore vi ſurſum ferretur.
Maur. Sed quæ demum illa ſunt, quibus vulgaris Philoſophia
(quandoquidem hoc vocabulo vti placuit) tum grauitatem, tum
leuitatem admittens adeò ægrè ſatisfaciat, vt propterea opus ſit
aëri grauitatem adſtruere?
Dand. Non omnia memoria parùm tenax ſuggerit: ſed inter
cœtera præcipuum videtur experimentum olim à Torricellio pro-
poſitum, in quo Mercurius ſiſtulam implens ſuperiùs clauſam, &

inferiùs hiantem intrà vaſis ſubiecti Mercurium, aut omnino ſuſ-
penſus manet, ſi perpendiculum ſupra ſubiecti Mercurij ſuperſiciem
non excedat digitos 30, aut ſi hos excedit, vſque eò deſcendit,
dum perpendiculi altitudinem metiantur digiti 30.
Si quæras, quid
huic altitudini legem adeò certam ſtatuat, aiunt eſſe cylindri aërij
Mercurium in vaſe prementis altitudinem perpendicularem, quæ
ad Mercurij in ſiſtulâ ſuſpenſi altitudinem habeat Rationem ean-
dem, quæ reciprocè intercedit inter ſpeciſicam grauitatem Mer-
curij, &
grauitatem aëris; ſunt enim æquales horum cylindrorum,
aërij ſcilicet &
Mercurialis, grauitates abſolutæ. Hinc eſt in altiſ-
ſimis montibus notabiliter minorem deprehendi Mercurij ſuſpenſi
altitudinem, quàm in ſubiectâ valle aut planitie;
quia videlicet
decurtatus aëris cylindrus minorem habens grauitatem non tantâ
vi Mercurium vaſis vrget, vt impedire valeat deſcenſum Mercu-
rij grauioris altitudinem digitorum 30 habentis.
Quod ſi in vaſe
ſuperfundatur Mercurio aqua, in ſiſtulâ ſuſpenſus Mercurius exce-
dit altitudinem digitorum 30, quia cylindrus ex aquâ &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index