Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <s id="s.000333">
                <pb xlink:href="079/01/092.jpg" pagenum="43"/>
              Ponderibus proprijs, incerto tempore firme,
                <lb/>
              Incertisque locis spatio depellere paulum,
                <lb/>
              Tantum quod momen mutatum dicere possis.</s>
              <s id="s.000334">
                <lb/>
              Quod nisi declinare solerent; omnia deorsum,
                <lb/>
              Imbris uti guttae, caderent per inane profundum;
                <lb/>
              Nec foret offensus natus, nec plaga creata
                <lb/>
              Principijs: ita nihil umquam natura creasset.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000335">Quod si forte aliquis credit graviora potesse
                <lb/>
              Corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
                <lb/>
              Incidere e supero levioribus; atque ita plagas
                <lb/>
              Gignere, quae possint genitalis reddere motus;
                <lb/>
              Avius a vera longe ratione recedit.</s>
              <s id="s.000336">
                <lb/>
              Nam per aquas quaecumque cadunt, atque aera deorsum,
                <lb/>
              Haec pro ponderibus casus celerare necesse est;
                <lb/>
              Propterea, quia corpus aquae, naturaque tenvis
                <lb/>
              Aeris haut possunt aeque rem quamque morari;
                <lb/>
              Sed citius cedunt gravioribus exsuperatae.</s>
              <s id="s.000337">
                <lb/>
              At contra nulli de nulla parte, neque ullo
                <lb/>
              Tempore inane potest vacuum subsistere reii;
                <lb/>
              Quin, sua quod natura petit, concedere pergat.</s>
              <s id="s.000338">
                <lb/>
              Omnia quapropter debent per inane quietum
                <lb/>
              Aeque ponderibus non aequis concita ferri.</s>
              <s id="s.000339">
                <lb/>
              Haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
                <lb/>
              Ex supero graviora, neque ictus gignere per se,
                <lb/>
              Qui varient motus, per quos natura gerat res.</s>
              <s id="s.000340">
                <lb/>
              Quare etiam atque etiam paulum clinare necesse est
                <lb/>
              Corpora, nec plus quam minimum; ne fingere motus
                <lb/>
              Obliquos videamur, & id res vera refutet.</s>
              <s id="s.000341">
                <lb/>
              Namque hoc in promptu, manifestumque esse videmus,
                <lb/>
              Pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
                <lb/>
              Ex supero cum praecipitant, quod cernere possis.</s>
              <s id="s.000342">
                <lb/>
              Sed nihil omnino recta regione viai
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>