Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 241 > >|
1 Ponderibus proprijs, incerto tempore firme,
Incertisque locis spatio depellere paulum,
Tantum quod momen mutatum dicere possis.

Quod nisi declinare solerent; omnia deorsum,
Imbris uti guttae, caderent per inane profundum;
Nec foret offensus natus, nec plaga creata
Principijs: ita nihil umquam natura creasset.

Quod si forte aliquis credit graviora potesse
Corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
Incidere e supero levioribus; atque ita plagas
Gignere, quae possint genitalis reddere motus;
Avius a vera longe ratione recedit.

Nam per aquas quaecumque cadunt, atque aera deorsum,
Haec pro ponderibus casus celerare necesse est;
Propterea, quia corpus aquae, naturaque tenvis
Aeris haut possunt aeque rem quamque morari;
Sed citius cedunt gravioribus exsuperatae.

At contra nulli de nulla parte, neque ullo
Tempore inane potest vacuum subsistere reii;
Quin, sua quod natura petit, concedere pergat.

Omnia quapropter debent per inane quietum
Aeque ponderibus non aequis concita ferri.

Haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
Ex supero graviora, neque ictus gignere per se,
Qui varient motus, per quos natura gerat res.

Quare etiam atque etiam paulum clinare necesse est
Corpora, nec plus quam minimum; ne fingere motus
Obliquos videamur, & id res vera refutet.

Namque hoc in promptu, manifestumque esse videmus,
Pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
Ex supero cum praecipitant, quod cernere possis.

Sed nihil omnino recta regione viai

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index