Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
71 57
72 58
73 59
74 60
75
76 62
77 63
78 64
79 65
80 66
81 67
82 68
83 69
84 70
85 71
86 72
87 73
88 74
89 75
90 76
91 77
92 78
93 79
94 80
95 81
96 82
97 83
98 84
99 85
100 86
< >
page |< < (36) of 361 > >|
5036HYDRODYNAMICÆ. hamus. Sæpe quidem fit, ut principium iſtud non ſine limitatione adhibe-
ri
poſſit, quod in ſequentibus oſtendemus, nempe cum particulæ aquæ
motu
ſingulæ diverſo ſeruntur, quo fit ut ſingulis momentis aliquid de mo-
tu
, vel ſi mavis de aſcenſu potentiali, perdatur.
Sed in præſenti caſu nihil
ſimile
accidit, quandoquidem omnes particulæ ſimiliter fere moventur &

præſertim
, quando foramen eſt valde parvum, motus particularum inter-
narum
fere nullus eſt, nihilque adeo inde detrimenti venire poteſt.
Alterum
autem
principium, quo aſſumitur velocitatem cujuslibet particulæ eam eſſe,
quæ
reſpondet inverſæ rationi amplitudinum, duplici quidem laborat in-
comniodo
, primo nempe, quod motus circa latera vaſis tardior paulo ſit
quam
in medio nec proin omnes particulæ eidem amplitudini vaſis reſpon-
dentes
, æquali velocitate ferantur, &
ſecundo, quod aqua à fundo non ad-
modum
remota motum, quem principium hoc poſtulat, habere non poſ-
ſit
:
Utrumque autem nullum ſenſibilem errorem poſt ſe trahit, quando in
hoc
problemate ſimplici figura vaſis interna nihil fere ad motum aquæ efflu-
entis
attineat;
Ex eadem ratione intelligitur non multum diverſum eſſe poſ-
ſe
motum aquæ ſub alia quacunque directione effluentis, quia ſcilicet mo-
tus
aquæ internus in ima vaſis parte tantum diverſus fit, hæcque diverſitas
nullius
momenti fere eſſe poteſt.
Apparet ergo hypotheſes, quibus calcu-
lus
noſtri hujus Problematis innititur, ita convenire cum natura quæſtionis,
ut
error inde nullus ſenſibus perceptibilis oriri poſſit.
At vero impedimen-
ta
ſupra memorata, attritus, tenacitas fluidi aliaque ſimilia majoris efficaciæ
ſunt
, præſertim cum foramen, per quod fluida exiliunt, per quam exi-
guum
, aut altitudo aquæ ſupra foramen admodum magna, aut denique
tubus
valde gracilis eſt, qua de re experimenta plurima extant apud Mariot-
tum
in tract.
de mot. aquarum. Jam vero progredior ad examinandum mo-
tum
aquarum ex vaſis Cylindricis per foramina cujuscunque magnitudinis
effluentium
.
Vaſa autem compendii & elegantioris ſolutionis cauſa conſi-
derabimus
verticaliter poſita.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index