Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
< >
page |< < of 403 > >|
1decreſcat: huius poſtmodum aquæ percolatę,
libræ duæ vel quatuor halinitro dum cogi­
tur aqua feruente adduntur, eo tempore quo
vehementi æſtu ſpuma è cacabo exilire vi­
detur.
Alius nobilior modus, ſed damnoſior.
Vaſe ferreo halinitrum excipitur, vaſa fer­
reo etiam tegitur: admotis prunis adeò tor­
retur, donec liqueſcat: ſi non perfectè liqua­
tum fuerit, quod deprehenditur ſemoto teg­
mine adhuc repoſito tandiu ignibus vrgea­
tur, donec liqueſcat perfectè: pòſt tenuiſſimo
ſulphuris pulueris inſpergatur, qui ſi non
ſpontè accenditur, accendatur.
Permittatur
igitur quidquid eſt pingue exurere, hoc enim
ſupernatat: inde amotum ab igne, fæce terrea
in fundo relicta, totum cogitur in candidi
marmoris ſpeciem.
Palam igitur eſt, quic­
quid pingue eſt, celeri vſtioni reſiſtere: bitu­

men ſalis aliquid continet, ob id magis ſuc­
cutit quam ſulphur purum.
Succuſſio omnis
aliquid habet maius ſimplici ictu, vnde fit
vt quæ tremulo ictu percutiuntur, faciliùs
frangantur.
Cur halini­
trum maio­
rem ſtrepitum
ſulphuræ fa­
cit.
Halinitrire.
purgatio.
Tremuli mo­
tus effectus.
Iam primum hoc experimenta docent. Nam
ſi gladium perſico infigas, & illud ſuſpendas
manu, baculóque percutias gladium, non ſolùm
perſicum, ſed & nucleum leui ictu diuides:
hoc enim ſæpius expertus ſum.
Quinetiam fe­
runt, crure bouis (oſſe ſcilicet) paleæ cumulo
ſuperimpoſito: inde oſſi ſuperpoſita ſecuri:
icta ſecuri faſciculo paleæ os ipſum confrin­
gi: quod verum eſſe etſi mirum ſit, conſtat
tamen tremulo ictu validiſſimam vim ineſſe.
Quærendum igitur quam ob cauſam Ratio,
vt mihi videtur, altera harum eſt, vel ambæ.
Prima, quod ſi tabulæ ſolidæ ſuperſtet quod
percutitur, reſiſtente tabula denſius redditur
quod percutitur, & pars ipſa quæ ictum ex­
cipit: quare ictui minimè cedit, denſum enim
quò denſius eſt, eò difficilius diuiditur: at ſi
molli ſtrato, vt lectulo, aut paleæ, aut nulli rei
penitus incumbat, non denſari poteſt, ſed de­
hiſcit atque fatiſcit.
Ob hoc quæ ſicca ſunt, ſic
faciliùs diuiduntur.
Cauſa alia eſt, quòd in
tremulo ictu redit quod percutitur, nondum
finito priore ictu: quare ſi redire debet altero
ictu manente, quod percutitur omninò diuidi
neceſſe eſt.
Ob id ſi longus ſit gladius, vehe­

mentius repercutitur & congeminabitur ictus,
quare faciliùs diuidetur.
Quòd ſi latior ſit
gladius artificiosè formatus, & ictus in extre­
mo, vehementer repercutietur, quia multum
excipit aëre, ideóque duriſſima diuidet.
Alia
ratione barbari gladios incuruos fingunt, in
quorum dorſo cauitas eſt, in quam argentum
viuum imponunt, quod dum iuxta capulum
ſubſidet, leuiſſimum enſem reddit: cum deſ­
cendit
, grauitate ac celeritate adeò ictus adau­

get, vt ſi acies firma ſit, arma diuidat.
Neque
hoc enſis genere, ſi modò robur vtenti adſit,
& chalybs durus ac tenax, violentius quic­
quam ad hominum vſum poteſt excogitari.
Inde ſerræ ratio deducta. Fit hæc, vt cuique no­
tum eſt, alternatis dentibus.
Diuidit autem hac
ratione: nam produci poſſunt atque extendi quæ­
cunque rationem cognitam habent.
In illa
igitur partes duæ ſunt, inanis & ſolida.
Solida
inflecti ſolet.
Duo igitur dubitatione digna
videntur: alterum, cur inane impetum addat:
reliquum, cur obliquitas ad celeritatem ſcin­
dendi multum conferat.
Inde videbimus, cur
& quam longiores & tenuiores dentes, ac ra­
riores fiant: quandoque autem craſſiores, ſpiſ­
ſiores, & breuiores, vt in lima: nam lima eſt
ſerra, breuibus frequentibus & obtuſioribus
dentibus prædita: vt ſerra lima eſt, longis, ra­
ris & acutis dentibus elaborata.
Atque in vtro­
que genere eſt diſcrimen: nam ſerra ſerra eſt

rarior & acutior, & lima lima dentes habet
magis obtuſos, frequentiores & breuiores.
Simul etiam illud conſiderandum, an hæc ſe
conſequantur, ſcilicet gratia exempli, breues
& frequentes, & obtuſi dentes, an verò alia
alium finem habeant.
Videntur igitur primum
inanitatis illius tria eſſe commoda Primum,
quòd impetum acquirat caſu: nam aër (vt do­
cuimus (motum cit & adiuuat: fit enim caſus
per inane, & impetus augetur.
Secundum,
quòd ferrum refrigeretur.
Nam ferrum ſi
vndique claudatur, incaleſcit, dum incaleſ­
cit, molle redditur & flectitur, vímque totam
amittit.
Tertium, quòd ea diuiſione dentes
obliqui fieri poſſunt.
Quòd ſi integrum ma­
neat, nec obliquitas illa admitti poterit: nec
ſi admittatur, ad vsum perduci: & ſi perducatur,
manere nequeat.
Obliquitatis verò duo ſunt
commoda: alterum, vt ſcobi puteat exitus, re­
liquum vt dentes faciliùs diducantur latiore
ſciſſura.
Nam ſi ſciſſura latior ſit ob dentium
magnitudinem, attamen difficulter ſerra mo­
uebitur, ſciſſura arctè dentes amplectente.
Eſt & aliud commodum, quòd non adeò ſer­
ra caleſcat.
Vbi igitur molle eſt quod ſcindi­
tur, raris dentibus & acutis longioribúſque ac
obliquis mult vtemur.
Vbi prædurum lignum,
ſerra breues habebit dentes, minúſque acutos
tum frequentiores & minus obliquos.
Si ve­
rò ferrum ſecare expediat, dentibus opus erit
craſſioribus ne rumpantur, atque breuioribus
tum rectioribus.
Sed quia tales exiguum opus

ac ſerò perficiunt, frequentes efficimus.
Et
hoc (vt dixi) genus ſerræ, lima vocatur.
Magis
autem in chalybe hæc obſeruanda erunt.
Grauitas etiam in his magis neceſſaria eſt.
Leuitas in ſerra, nam in ea celeritatem quæ­
rimus.
Quæcunque igitur rara, longa, acuta,
obliqua, leuia, in mollibus meliora.
Tot igi­

tur tantáque ſunt inanitatis & obliquitatis in
ſerris commoda.
Sed in lima, cùm (vt dixi)
paruo labore ducatur, dentes ſecundum lati­
tudinem multiplices fecerunt.
Sæpius enim
repetitum eſt, quæ breui finem aſſequuntur,
viribus maioribus indigere: quæ viribus in­
digent exiguis longius tempus expoſcere.
Fiunt & in hoc genere limæ ſurdæ, quoniam
tenuiſſimæ, & aqua ſeparationis imbuuntur.
Aqua ſectionem iuuat, & ſtrepitum minuit.
Verùm optimæ ex his forcipis formam refe­
runt: vix enim fieri poteſt, vt quæ liberè ſu­
perducitur ſtrepitum non edat.
Aſtricta verò
hoc modo cum non ſubſiliat vel rodendo, vel
incidendo abſque ſtrepitu ſecat.
Gladij ar­
ma diuiden­
tis conſtru­
ctio.
29[Figure 29]
Serræ ratio
Limæ ratio.
30[Figure 30]
Sed iam ad terræmotus ſigna redeo,

quandoquidem cáuſas & ſpecies explicaſ­
ſe memini.
Cum aquæ puteorum ſulphur
metallicumve aliud quid redolent, aut titu­
bant, aut turbantur, aut incaleſcunt, aut ſic­
cantur præter rationem, terræmotum im­
minere prænuntiat.
Sic feruntur Ana­
ximander ac Pherecydes motum terræ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index