Landi, Bassiano, Ecphrasis de motu, 1550

Table of figures

< >
< >
page |< < of 71 > >|
1ſtotele. Et quemadmodum ex celeri­
tatis, & tarditatis incremento diuidi­
tur tempus, ita quoque magnitudo, vt li­
quido conſtat ex definitione velocioris
& tardioris corporis acti per aliquam
magnitudinem.
Ex deſcriptione velo­
cis motus facillime dignoſcitur tardus,
quia contrariorum eſt par ratio & defini­
tio: tardus igitur motus eſt, quo mobi­
le corpus, aut in æquali tempore minus
ſpacium pertranſit, aut in maiori minus,
aut in maiori æquale.
Cauſa' verò velo­
citatis ac tarditatis (vt pote cum aliquod
corpus inanime celerius alio mouea­
tur) duplex reddi ſolet: altera qdem ſumi­
tur à disſimilitudine medii: altera ve­
rò à diſpari grauitate & leuitate corpo­
ris mobilis.
Corpus namque longè cele­
rius fertur per medium liquidius & ma­
gis tenue, vt per aëra, quàm per ſolidius
& ſpisſius, vt per aquam: vt pote quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index