Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (36) of 795 > >|
5036DISSERTATIO& quod de La Hire ſuis obſervatis confirmavit in L’Hiſt. de L’A-
cad.
Roy. Ao. 1705. qui incluſit fila ferrea lapidi, ſed hæc diſpoſuit,
ut ſua longitudine reſponderent directioni acus Magneticæ, tum
poſt 10 annos lapis evaſit Magnes verus, filis nempe a rubigine corroſis:
Nonnulla autem fila prius Magneti affricuerat, antequam alteri lapi-
di incluſerat, volens videre, an non ita fortior generaretur Magnes,
verum plus virium in hoc lapide non animadvertit.
Ferrum igitur,
quod eſt in Magnete, ſimul cum ſua terra vim attrahendi habet;

ſi proinde hoc agat in ferreas partes conſtituentes alium Magnetem,
non admirandum eſt, hoc etiam agere in ferrum purum, ſive in Ma-
gnetem puriſſimum abſque lapide admiſto, ſic enim ferrum purum
vocare licebit:
Eodem prorſus modo Magnes agit in quælibet cor-
pora, quibus ferrum eſt intermiſtum;
imo forte in ea, quæ nihil
ferri habent, ſed eandem terreſtrem attractricem materiam:
agit ita
in nonnullas plantas;
in lateres coctos ruberrimi coloris, notante Ca-
bæo Lib.
1. cap. 17. p. 63. in Colcotar vitrioli; in pulverem ſplen-
dentem nigrumque, qui ex arena Indica elicitur, &
qui nunquam ru-
biginem contrahit, de quo plura inferius:
in pulverem nigrum qui
remanet poſt deſtillationem olei Lini, &
olei Therebinthinæ, uti
annotatum eſt in L’Hiſtoire de L’Academie Roy.
Ao. 1704. in Gra-
natum, gemmam, modo fuerit colore ſaturo tincta, affirmante Boy-
leo, vide Act.
Lipſ. Ao. 1693. pag 182. in Lapidem Lough neagh
calcinatum, notante Molyneux in Phil.
Tranſ. No. 166. atque in
impuritates vitri, monente Helmontio, pag.
727. unde error Pli-
nii liquet, qui in Lib.
34. cap. 14. Hiſtor. Nat. dicit, de ferro
verba habens;
Sola hæc materia vires ab eo lapide accipit.
Quia autem omnis Actio eſt æqualis Reactioni, non poteſt Mag-
nes agere in ferrum, niſi hoc reciproce in Magnetem agat, adeo-
que eodem modo ferrum ad Magnetem accedat, quam hic ad fer-
rum;
hoc tamen Experimento confirmare volui: Suspenſus fuit Mag-
nes ex fune longo Libræ alligato, reductusque ope æquipondii eſt
in æqualibrium;
tum maſſa ferrea ejusdem gravitatis cum Magnete, e
quatuor a ſe diſtantibus funibus ſuspenſa ex altera Libra, ita ut Magnes
&
ferrum fere in eadem linea perpendiculari forent, æquilibrium quo-
que quæſitum fuit;
ſimulac autem tam prope ad ſe admovebantur,
ut manifeſto in ſe mutuo operarentur, acceſſit ferrum ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index