Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 355 > >|
1biecto, vel ſecundum quod ipſum, eò quod probatur vniuerſaliter de lineis
omnibus habentibus prædictos angulos rectos.
non autem de omni, ſecun­
dum quod ipſum, ſi quidem non competit affectio hæc, eſſe parallelas, li­
neis habentibus illos angulos rectos actu; ſed primò, & vniuerſaliter, & ſe­
cundum quod ipſum competit lineis habentibus illos angulos æquales duo­
bus rectis, quomodocunque æquales ſint duobus rectis, ſiue ambo ſint recti,
ſiue vnus acutus, alter obtuſus, ſed tamen ambo ſimul æquentur duobus re­
ctis, quales ſunt lineæ primæ figuræ.
In tertio igitur errore, vniuerſale exi­
ſtit quidem, & habet nomen, ſed tamen prætermittetur, ſeu ſtrictius ſume­
tur, quam oportet.
alij latini, quos quidem viderim, præter Zabarellana
perperam omnino ob mathematicarum ignorantiam, exemplum iſtud in­
terpretantur.
27
Ibidem (Et ſi triangulum non eſſet aliud, quam Iſoſceles, ſecundum quod Iſo­
ſceles videretur vtique ineſſe) iſtud eſt ſecundum exemplum tertij erroris.
Por­
rò cum tres ſint ſpecies triangulorum, æquilaterum, Iſoſceles, Scalenum, ſi
accideret, vt ex illis tribus vna tantum ſpecies, v. g. Iſoſceles in mundo re­
periretur; tuncque; quiſpiam de Iſoſcele oſtenderet affectionem quampiam,
putans ſe oſtendiſſe paſſionem de proprio ſubiecto, & primo, falleretur, quia
aifectio illa competeret Iſoſceli, non vt huic ſpeciei Iſoſcelis, ſed quatenus
eſt triangulum, cui primo, & per ſe, & ſecundum quod ipſum conuenit.
hoc
loco diſceſſimus à Zabarella, qui putat iſtud eſſe exemplum primi erroris,
cum verba textus adeo clara ſint, vt expoſitionem illius nullo modo admit­
tant.
ſunt autem hæc textus verba (Et ſi triangulum non eſſet aliud, quam Iſo­
ſceles, ſecundum quod Iſoſceles videretur vtique ineſſe) quibus verbis manifeſtè
apparet Ariſt. accipere pro ſubiecto vniuerſali non indiuiduum vnum, vt in
primo errore contingit, ſed ſpeciem loco generis, ſcilicet Iſoſceles, quod
eſt ſpecies trianguli pro genere ipſo, nimirum pro Triangulo.
ait enim, ſi
non eſſet aliud, quam Iſoſceles, ſecundum quod Iſoſceles: quibus verbis cla­
rè ſpeciem, non indiuiduum, ſignificat, ex his duobus exemplis manifeſtus
eſt tertius error, qui erat, quando erat (vt in parte totum) quodque; illis verbis
expoſuerat (vel contingit etiam, vt in parte totum, in quo monſtratur: ijs enim,
quæ ſunt in parte inerit quidem demonſtratio, & erit de omni, ſed tamen non erit
huius primi vniuerſaliter demonſtratio.
dico autem huius primi, ſecundum quod
huius demonstrationem, quando ſit primi vniuerſaliter) ideſt, quando vniuerſale
ſubiectum exiſtit quidem, ſed tamen non de ipſo ſit demonſtratio, ſed de ali­
qua parte ipſius, v. g. de ſpecie aliqua demonſtratur aliquid, quod deberet
oſtendi primò de ipſo vniuerſali, cum illi primò competat.
28
Ibidem (Et proportionale, quod alternatim, ſecundum quod numeri, & ſecun­
dum quod lineæ, & ſecundum quod ſolida, & ſecundum quod tempora: quemad­
modum & monſtrabatur aliquando ſeorſum, contingens vtique de omnibus vnica
demonſtratione monſtrari; ſed quia non ſunt nominatum quidam omnia hæc vnum,
numeri, longitudines, tempora ſolida, & ſpecie differunt à ſeinuicem ſeorſum ac­
cipiebantur
.
nunc autem vniuer aliter monſtratur, neque enim ſecundum quod lineæ,
aut ſecundum quod numeri, inerat; ſed ſecundum quod hoc, quod vniuerſale ſup­
ponunt eſſe) affert exemplum ſecundi erroris, qui accidit, quando vniuerſa­
le exiſtit quidem, ſed tamen eſt innominatum, pro cuius explicatione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index