Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 316 > >|
1ρὀπην id eſt momentum, inclinationem, pondus, ſiue nutum; quo
efficitur, vt grauia, & leuia corpora ſuſque, deque conciten­
tur: quod quamquam abſurdum omnino non eſt, nobis tamen
ad has definitiones inueniendas vel parum quidem proderit;
ideo hoc momentum, inclinationem, pondus, ſiue nutum pruden­
tes præterimus, & ad alia, quæ hanc noſtram cauſam magis
iuuent omissis ambagibus properamus.
Quomodo graue, & leue Plato definierit, & quo­
modo corpora ex figuris componi debere
voluerit.
Cap. XVIII.
DIVINVS Plato in Timæo graue illud eſſe cenſuit,
quod ægrè à ſuo loco mouetur, ſiue quod cum pluribus
partibus eiuſdem generis, ſiue triangulis compluribus
conſtet, difficile distrahitur: vt terra craſſa cum ſit, ex loco
ad locum non niſi magno cum labore mouetur, & propter
eamdem cauſam propria ſponte quieſcit.
Contra verò le­
ue id est, quod paucis ex partibus eiuſdem generis, ſeu trian­
gulis coaugmentatur, vt ignis, & aer tenues exiſtunt, ideo­
que minimo negocio mouentur, & huc, atque illuc facilè
pelluntur.
Præterea Plato ſtatuit aerem, ignem, & aquam ex eiſdem
partibus, ſeu triangulis constare, & inter ſe grauitate tan­
tum, & multitudine differe: quò fit, vt vnum illorum ſit le­
uius, alterum grauius: prout ex pluribus, aut ex paucioribus
partibus, ſeu triangulis conflatur: Nec enim Plato diuinus
putat ex locorum interuallis, vt Ariſtoteles haſce grauium,
& leuium definitiones eſſe petendas, cum nihilin cælo verè ſu­
perum, nihil ibi verè inferum à Platone eſſe credatur, ſed

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index