Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 248 > >|
1ab eo ſeſe expediant; Noſtri tamen eo non vtuntur, vtpote qui ſciant,
ex dicta inæqualitate, etiam ſuppoſita, minimè ſequi aquarum excur­
ſiones, nempè eo motu ſingulæ partes illius globi moventur, ſeu tardiùs,
ſeu velociùs, quo totius motus ratio illas moveri poſtulàt; ac proinde il­
lud globi punctum, quod ad Solem directè ſpectat de Meridie, tardè
movetur in Ortum, celeriter verò, vbi eſt oppoſitum in ipſa media no­
cte; quia totus globus ita moveri poſtulat ſingulas ſui partes, imò etiam
in iis, quæ vaſe vehuntur, & ab extrinſeco motum & impetum recipiunt,
inæqualitas motus non ex abrupto, at ſenſim ſine ſenſu inducta nullum
alium effectum præter eandem rationem motus inducit; ſic cymba qua
vehitur aqua celeri motu, ſi ſenſim remittit, ac retardat motum, aut
certè tardiorem primum paulatim deinde accelerat, neque huc, neque
illuc aqua excurrit, nec ſtantes in navi huc aut illuc inclinari ſe ſentiunt.
Antim. Ita eſt; vt dicis; hoc argumentum contra illos ad hominem,
vt aiunt, à me adductum eſt, qui præfatos effectus ex illa motuum inæ­
qualitate ſequi aſſerunt; at per te, mihi quæſo, liceat, idem argumen­
tum etiam contra illos proſequi & vrgere, vt aiunt, qui negant dictos
effectus ex dicta inæqualitate ſequi, quorum ego; vt vereor ſenſa, ita
illis, opinor, ingratum non accidet, quod rem hanc paulò accura­
tiùs diſcutiam, & ad certiſſima doctrinæ motuum principia reducam;
Primò ergo quidem ſuppono ex dicta doctrina, impetum ſemel impreſ­
ſum non deſtrui, quamdiu fruſtrà non eſt, & conſequi poteſt ſuum ef­
fectum, ſcilicet motum, qui & finis illius eſt, ſeu per eandem lineam,
ſeu per aliam, ad quam eſt nova determinatio; nulla enim eſt alia ratio,
propter quam impetus deſtruatur; ſic turbo v.g. diſcus æneus, Axe vtrim­
que extante, in levigato plano diutiſſimè ſuos orbes agit, & ſi nullus
eſſet attritus partium, & Axis ad perfectam libellam, per diſci centrum
iret, nunquam hic motus ceſſaret.
Prætereà, ſi globus tornatus deſcen­
dat per planum declive probè lævigatum, quod poſt tantulam incurvatio­
nem ſurſum ex adverſo, ſub eodem inclinationis angulo deflectatur; haud
dubiè ad imum primi plani declivis globus non ſiſtet, ſed per aliud ad
æqualem ferè altitudinem aſcendet, virtute impetus, in primo deſcenſu
acquiſiti, ad hanc portò lineam ab eodem plano determinatur; analo­
giam perfectam in vibrato funependulo etiam habes, & in ipſa corporum
repercuſſione; deſtruitur tamen aliquid impetus in illo aſcenſu, ſcilicet
à quodam impetu innato, non acquiſito, qui gravibus ineſt, &, vt fa­
cilè vobis perſuaderem, ab ipſa gravitate non diſtinguitur; ſic etiam ab
alio impetu obſtante, vel ad aliam lineam trahente, vnde ſequitur de­
terminatio quædam mixta, ſenſim deſtruitur; ſed ne longiùs excurram,
illa omnia doctrinæ motuum principia hoc loco dumtaxat ſupponam, quæ
huius doctrinæ petiti facilè concedunt, & fusè alibi pertractata nec non
firmata fuêre.
Primo igitur loco ſuppono, impetum nunquam deſtrui,
niſi quando eſt fruſtrà, id eſt, quando motus omnis impeditur, à quo­
cunque tandem ſit ille impetus, ſive impreſſus ab extrinſeco, ſive ab ipſo
corpore in ſe productus, ſive à toto, parti, ſive toti à parte, ſive parti ab alia
parte, nam perinde eſt, quoad hoc principium.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index