Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 158 > >|
1& parem vim faciens, impetum victorem continuò
imprimat
, nouúmque ſemper adiiciat; adeò vt in ſine
motus
deorsùm, tantundem ſit impetus ab aere,
quantùm
initio motus ſurſùm, impreſſum fuerat ab
ipſa
manu.
Et quæſo te, ſi aliquis lapidem ſurſùm ex
fundo
maris pari vi, qua aliùs ex imo aere projiciat;
quare
lapis nec tam altum aſcendet, neque exam diſ­
ſito
loco deorſùm redibit?
An-non quia aqua lapidi
magis
reſiſtet, quàm aer, impreſſumque impetum &
vehementiùs
franget, & expugnabit citiùs, ac dein­
ceps
lapidi ſemper imminens, proprium impetum im­
primere
perget, nec finem faciet addendi nouum,
donec
in fundum reduxerit?
Diſcrimen certè ſolum­
modò
eſt ſecundum majorem, minoremque reſiſten­
tiam
; cùm aërem quoque non nihil reſiſtere argua­
tur
, vel ex eo ſtridore, quem edit, dum à corporibus
vehementiùs
per ipſum actis frangitur.
Et quamuis
præ
ſua tenuïtate non videatur poſſe impetui tanto re­
ſiſtere
; cogita tamen proportionem eſſe cum aquæ
reſiſtentia
; illamque vt intelligas, compara non
modò
perexiguum, ac penè nullum lapidis aſcenſum
ex
fundo aquæ, cum incomparabiliter altiore ex
imo
aëre; ſed etiam progreſſum penè inſenſibilem
bombardici
globi per aquam tranſuerſùm adacti,
reſpectu
illius, qui per aërem fieri obſeruatur; &
agnoſces
, vt intra aquam propter maximam reſiſten­
tiam
, paruum ſpatium peragitur; ſic in aëre propter
paruam
, ſpatium maximum peragi.
Dices dubium
fortè
non eſſede reſiſtentia aëris, dum aliquid agitur
ſursùm
; ſed de impetu, qui imprimatur ab aëre,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index