Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 158 > >|
1& parem vim faciens, impetum victorem continuò
imprimat, nouúmque ſemper adiiciat; adeò vt in ſine
motus deorsùm, tantundem ſit impetus ab aere,
quantùm initio motus ſurſùm, impreſſum fuerat ab
ipſa manu.
Et quæſo te, ſi aliquis lapidem ſurſùm ex
fundo maris pari vi, qua aliùs ex imo aere projiciat;
quare lapis nec tam altum aſcendet, neque exam diſ­
ſito loco deorſùm redibit?
An-non quia aqua lapidi
magis reſiſtet, quàm aer, impreſſumque impetum &
vehementiùs franget, & expugnabit citiùs, ac dein­
ceps lapidi ſemper imminens, proprium impetum im­
primere perget, nec finem faciet addendi nouum,
donec in fundum reduxerit?
Diſcrimen certè ſolum­
modò eſt ſecundum majorem, minoremque reſiſten­
tiam; cùm aërem quoque non nihil reſiſtere argua­
tur, vel ex eo ſtridore, quem edit, dum à corporibus
vehementiùs per ipſum actis frangitur.
Et quamuis
præ ſua tenuïtate non videatur poſſe impetui tanto re­
ſiſtere; cogita tamen proportionem eſſe cum aquæ
reſiſtentia; illamque vt intelligas, compara non
modò perexiguum, ac penè nullum lapidis aſcenſum
ex fundo aquæ, cum incomparabiliter altiore ex
imo aëre; ſed etiam progreſſum penè inſenſibilem
bombardici globi per aquam tranſuerſùm adacti,
reſpectu illius, qui per aërem fieri obſeruatur; &
agnoſces, vt intra aquam propter maximam reſiſten­
tiam, paruum ſpatium peragitur; ſic in aëre propter
paruam, ſpatium maximum peragi.
Dices dubium
fortè non eſſede reſiſtentia aëris, dum aliquid agitur
ſursùm; ſed de impetu, qui imprimatur ab aëre,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index