Clavius, Christoph, Geometria practica

List of thumbnails

< >
41
41 (11)
42
42 (12)
43
43 (13)
44
44 (14)
45
45 (15)
46
46
47
47 (17)
48
48 (18)
49
49 (19)
50
50 (20)
< >
page |< < (20) of 450 > >|
5020GEOMETR. PRACT.
9. Porro vt ſtudioſos omni labore ſupputandi leuaremus, compoſita
11Conſtructio
& vſ{us} tabulæ
ſequentis.
à nobis eſt ſequens tabula, in qua confeſtim apparet, quot gradus, minuta, ac
ſecunda cuilibet parti cuiuſuis Quadrantis reſpondeant.
Nam ſi in latere tabu-
læſiniſtro ſumatur numerus illius quadrantis, in cuius partem aliquam integram
filum perpendiculi cecidit, numerus, inquam, iuxta ſemidiametrum A C, illi
quadranti appoſitus, in vertice verò eiuſdem tabulæ acc@piatur numerus par-
tium à filo abſciſſarum, reperientur in angulo communigrad.
Min. & Sec. ar-
cus abſciſsi.
Exemplum. Ceciderit filum in partem 30. Quadrantis 16. qui vſ-
que ad grad.
104. productus fuit. Si ergo in vertice tabulæ ſumatur numerus
30.
partium, & in ſiniſtro latere numerus quadrantis 16. deprehendentur in com-
muni angulo grad.
24. Min. 3. Sec. 30. Item cadente filo in partem 111. Qua-
drantis 15.
qui vſque ad grad. 103. fuit productus; ſi in vertice tabulę accipia-
tur numerus 111.
partium, & in latere ſiniſtro numerus Quadrantis 15. reperien-
tur in angulo communi gradus 89.
min. 19. ſec. 13. Atq; ita de cæteris. Conſtru-
ctio tabulę ex dictis obſcura non eſt.
Nam ſi fiat, vt 128, ad 1. ad 2. ad 3. ad 4. &
2121[Handwritten note 21]2222[Handwritten note 22]2323[Handwritten note 23] ita deinceps, vſque ad 128.
ita numerus graduum cuiuslibet arcus to tius pro-
ducti ad aliud, reperientur gradus.
Minuta & Sec. pro partibus cuiuſque Qua-
drantis.
Continentur autem in tabula tantummodo 40. Quadrantes, quod hi
ſatis eſſe videantur:
Si quis tamen plures deſcribere velit facilè tabulam exten-
dere poterit ſecundum do ctrinam traditam hoc loco ad quotuis Quadrantes.
In eadem tabula quando in tertia operatione regulæ aureæ, qua ſecunda inqui-
2121[Handwritten note 21]2222[Handwritten note 22]2323[Handwritten note 23] runtur, numerus reliquus fuit maior quam 64.
maior nimirum dimidio Diuiſo-
ris 128.
aſſumpſimus vnum ſecundum integrum.
Iam verò ſi quis tabulam extendere velit ad plures Quadrantes, facere
22Quo pacto ta-
bula 40 Qua
drantum ex-
tendatur ad
plur{es} Qua-
drant{es} ſine
ope aureæ re-
gulæ.
id poterit ſine vlla operatione regulæ aureæ, hoc modo.
Gradibus, Minutis
ac ſecundis quadrageſimi Quadrantis, quivſque ad grad.
128. productus fuit,
adiiciantur differentiæ inter gradus, minuta, ac ſecunda quadrageſimi Qua-
drantis, &
gradus, Minuta, ac ſecunda aliorum quadrantum infra Quadrage-
ſimum.
Ita namque conficientur gradus, minuta, ac ſecunda qua drantum ſu-
pra quadrageſimum.
Nam gradus, minuta, ac ſecunda trium quorumlibet
quadrantum, quorum vnus ſit quadrageſimus, alij verò duo æqualiter ab eo
diſtent, obſeruant proportionem Arithmeticam continuam, vt hic apparet,
2121[Handwritten note 21]2222[Handwritten note 22]2323[Handwritten note 23]33
Par \\ tes ### 1 ### 2 ### 3 ### 4 ### 5 ### 6
# G # M # S # G # M # S # G # M # S # G # M # S # G # M # S # G # M # S
38 # 0 # 59 # 4 # 1 # 58 # 7 # 2 # 57 # 11 # 3 # 56 # 15 # 4 # 55 # 19 # 5 # 54 # 22
39 # 0 # 59 # 32 # 1 # 59 # 4 # 2 # 58 # 36 # 3 # 58 # 7 # 4 # 57 # 39 # 5 # 57 # 11
40 # 1 # 0 # 0 # 2 # 0 # 0 # 3 # 0 # 0 # 4 # 0 # 0 # 5 # 0 # 0 # 6 # 0 # 0
41 # 1 # 0 # 28 # 2 # 0 # 56 # 3 # 1 # 24 # 4 # 1 # 53 # 5 # 2 # 21 # 6 # 2 # 49
42 # 1 # 0 # 56 # 2 # 1 # 53 # 3 # 2 # 49 # 4 # 3 # 45 # 5 # 4 # 41 # 6 # 5 # 38
Numeri enim Quadrantum 39.
40. 41. in prima columna ſuperant ſe conti-
nuè ſecundis 28.
In ſecunda verò columna ſecundis 56. & in tertia Minuto 1.
Secundis 24. & c. Ita quoq; Numeri Quadrantum 38. 40. 42. in prima

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index