Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
ſus auri in aqua.
Non ſecus ſtannum GI, & aqua KM
ei æqualis conſtituent libram QR radiorum æqualium
cuius centrum grauitatis ſit V, vnde SV erit longitu­
do penduli, quod determinat impetum deſcenſus
ſtanni in aqua; & quia quatuor parallelepipeda AC,
DF, GI, KM æqualia ſunt inter ſe, ęquè alta, ſuper æ­
qualibus baſibus, ergo duæ libræ NO, & QR æqua­
les ſunt, & radiorum æqualium, atque in eorum ter­
minis N, & Q ſuſpenduntur duo inæqualia pondera
aurum ſcilicèt AC, & ſtannum GI, atque in terminis
O, R ſuſpenduntur duo alia pondera ęqualia inter ſe,
176[Figure 176]
ſed prioribus leuiora, ſcilicèt duæ
aquæ moles DF, & KM, & cognita
ſupponuntur quatuor prædicta pon­
dera
; modò vt ſumma ponderum GI,
& KM ad eorum differentiam ita fi­
at ſumma ponderum AC, & DF ad
pondus Z, reperiaturque pondus Y
medium proportionale inter diffe­
rentiam ponderum AC, DF, & pon­

dus Z; tunc patet, quod impetus
quo libra NO flecti debet ad impetum quo reuolui­
tur libra QR eamdem proportionem habebit, quam
differentia ponderum AC, & DF ad pondus Y; & quia
prædicta corpora conſtituunt ſiphones æquè altos, &
æquè amplos, propterea quod prædicta corpora æ­
qualia, & ſimilia ſunt inter ſe, ergo nulla alia de cau­

ſa velocitas in prædictis ſiphonibus variari poteſt
præterquam à natura ipſorum pendulorum PT, & SV;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index