Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1planis Orbium Cometarum per Solem tranſeuntibus jacentes, de­
viant ab oppoſitione Solis in eas ſemper partes, quas capita in
Orbibus iilis progredientia relinquunt.
Quod ſpectatori in his
planis conſtituto apparent in partibus a Sole directe averſis; di­
grediente autem ſpeſtatore de his planis, deviatio paulatim ſen­
titur, & indies apparet major.
Quod deviatio cæteris paribus
minor eſt ubi cauda obliquior eſt ad Orbem Cometæ, ut & ubi
caput Cometæ ad Solem propius accedit; præſertim ſi ſpectetur
deviationis angulus juxta caput Cometæ.
Præterea quod caudæ
non deviantes apparent rectæ, deviantes autem incurvantur.
Quod
curvatura major eſt ubi major eſt deviatio, & magis ſenſibilis ubi
cauda cæteris paribus longior eſt: nam in brevioribus curvatura
ægre animadvertitur.
Quod deviationis angulus minor eſt juxta
caput Cometæ, major juxta caudæ extremitatem alteram, atque
adeo quod cauda convexo ſui latere partes reſpicit a quibus ſit
deviatio, quæQ.E.I. recta ſunt linea a Sole per caput Cometæ in
infinitum ducta.
Et quod caudæ quæ prolixiores ſunt & latiores,
& luce vegetiore micant, ſint ad latera convexa paulo ſplendi­
diores & limite minus indiſtincto terminatæ quam ad concava.

Pendent igitur Phænomena caudæ a motu capitis, non autem a
regione cœli in qua caput conſpicitur; & propterea non fiunt per
refractionem cœlorum, ſed a capite ſuppeditante materiam ori­
untur.
Etenim ut in Aere noſtro fumus corporis cujuſvis igniti
petit ſuperiora, idque vel perpendiculariter ſi corpus quieſcat,
vel oblique ſi corpus moveatur in latus: ita in Cœlis ubi corpora
gravitant in Solem, fumi & vapores aſcendere debent à Sole (uti
jam dictum eſt) & ſuperiora vel recta petere, ſi corpus fumans
quieſcit; vel oblique, ſi corpus progrediendo loca ſemper deſerit
a quibus ſuperiores vaporis partes aſcenderant.
Et obliquitas iſta
minor erit ubi aſcenſus vaporis velocior eſt: nimirum in vicinia
Solis & juxta corpus fumans.
Ex obliquitatis autem diverſitate
incurvabitur vaporis columna: & quia vapor in columnæ latere
præcedente paulo recentior eſt, ideo etiam is ibidem aliquanto
denſior erit, lucemque propterea copioſius reflectet, & limite mi­
nus indiſtincto terminabitur.
De Caudarum agitionibus ſubita­
neis & incertis, deque earum figuris irregularibus, quas nonnulli
quandoQ.E.D.ſcribunt hic nihil adjicio; propterea quod vel a
mutationibus Aeris neſtri, & motibus nubium caudas aliqua ex
parte obſcurantium oriantur; vel forte a partibus Viæ Lacteæ,
quæ cum caudis prætereuntibus confundi poſſint, ac tanquam ea­
rum partes ſpectari.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index