Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
531 765
532
533
534
535 769
536 770
537 771
538 772
539 773
540 774
541 775
542 776
543
544
545
546
547
548
549
550
551
552
553
554
555
556
557
558
559
560
< >
page |< < (357) of 568 > >|
501357IN LUDO ALEÆ.
Propositio IX.
Ut tot colluſorum, quot quis voluerit, ex quibus uni
plures &
alii pauciores luſus deficiunt, cujuſque pars
inveniatur, conſiderandum eſt, quid illi, cujus par-
tem invenire volumus, deberetur, ſi vel ipſe, vel
quiſlibet reliquorum primum ſequentem ludum vin-
ceret.
Horum autem partes ſi in unam ſummam
colligantur, &
aggregatum per numerum colluſo-
rum dividatur, quotiens oſtendet unius quæſitam
partem.
POnamus tres eſſe colluſores A, B, & C, & ipſi A unum
ludum deficere, ipſi B duos luſus, &
ipſi C ſimiliter duos
luſus Invenire oportet, quid ipſi B, ejus quod depoſitum
eſt, debeatur.
Id quod vocetur q.
Primò examinandum eſt, quid ipſi B deberetur, ſi vel
ipſe, vel A, vel C primum ſequentem ludum vinceret.
Si A vinceret, ludo finem impoſuiſſet, ac per conſequens
ipſi B deberetur o.
Si ipſe B vinceret, deficeret illi adhuc
unus luſus, &
ipſi A unus luſus, at ipſi C duo luſus. Quo-
circa ipſi B hoc in caſu deberetur {4/9}q, per 8vam Propoſitio-
nem.
Denique ſi C primum ſequentemludum vinceret, tunc ipſis
A &
C ſingulis unus deficeret luſus, ſed ipſi B duo luſus, ac
per conſequens ipſi B deberetur {1/9}q, per eandem Propoſitio-
nem 8vam.
Nunc autem in unam ſummam colligendum eſt,
id quod in tribus hiſce caſibus ipſi B deberetur:
nimirum, o,
{4/9}q, {1/9}q:
quorum ſumma eſt {5/9}q. Quod ipſum diviſum per 3,
numerum colluſorum, dat {5/27}q.
Quæ ipſius B quæſita pars
eſt.
Demonſtratio autem hujus patet ex 2da Propoſitione.
Quoniam enim B æquam habet ſortem ad obtinendum o,
{4/9}q, vel {1/9}q, habet per 2dam Propoſitionem tantundem ac

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index