Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1
LIBER
TERTIUS.
DE MUNDI
SYSTEMATE
Vapores autem, qui ſpatiis tam immenſis implendis ſufficiant,
ex Cometarum Atmoſphæris oriri poſſe, intelligetur ex ratitate
Aeris noſtri.
Nam Aer juxta ſuperficiem Terræ ſpatium occupat
quaſi 850 partibus majus quam Aqua ejuſdem ponderis, ideoque
Aeris columna cylindrica pedes 850 alta, ejuſdem eſt ponderis
cum Aquæ columna pedali latitudinis ejuſdem.
Columna autem
Aeris ad ſummitatem Atmoſphæræ aſſurgens æquat pondere ſuo
colurnnam Aquæ pedes 33 altam circiter; & propterea ſi colum­
næ totius Aereæ pars inferior pedum 850 altitudinis dematur,
pars reliqua ſuperior æquabit pondere ſuo columnam Aquæ altam
pedes 32. Inde vero (ex Hypotheſi multis experimentis confir­
mata, quod compreſſio Aeris ſit ut pondus Atmoſphæræ incum­
bentis, quodque gravitas ſit reciproce ut quadratum diſtantiæ lo­
eorum a centro Terræ) computationem per Corol.
Prop. XXII.
Lib.
II. ineundo, inveni quod Aer, ſi aſcendatur a ſuperficie
Terræ ad altitudinem ſemidiametri unius terreſtris, rarior ſit quam
apud nos in ratione longe majori, quam ſpatii omnis infra Or­
bem Saturni ad globum diametro digiti unius deſcriptum.
Ideo­
que globus Aeris noſtri digitum unum latus, ea cum raritate
quam haberet in altitudine ſemidiametri unius terreſtris, impleret
omnes Planetarum regiones ad uſque ſphæram Saturni & longe
ultra.
Proinde cum Aer adhuc altior in immenſum rareſcat; &
coma ſeu Atmoſphæra Cometæ, aſcendendo ab illius centro, quaſi
decuplo altior ſit quam ſuperficies nuclei, deinde cauda adhuc
altius aſcendat, debebit cauda eſſe quam rariſſima.
Et quamvis,
ob longe craſſiorem Cometarum Atmoſphæram, magnamque cor­
porum gravitationem Solem verſus, & gravitationem particula­
rum Aeris & vaporum in ſe mutuo, fieri poſſit ut Aer in ſpatiis
cœleſtibus inque Cometarum caudis non adeo rareſcat; perexi­
guam tamen quantitatem Aeris & vaporum, ad omnia illa cauda­
rum Phœnomena abunde ſufficere, ex hac computatione perſpi­
cuum eſt.
Nam & caudarum inſignis raritas colligitur ex aſtris
pes eas tranſlucentibus.
Atmoſphæra terreſtris luce Solis ſplen­
dens, craſſitudine ſua paueorum milliarium, & aſtra omnia & ip­
ſam Lunam obſcurat & extinguit penitus: per immenſam vero
caudarum craſſitudinem, luce pariter Solari illuſtratam, aſtra mi­
nima abſque claritatis detrimento tranſlucere noſcuntur.
Neque
major eſſe ſolet caudarum plurimarum ſplendor, quam Aeris no­
ſtri in tenebroſo cubiculo latitudine digiti unius duorumve, lucem
Solis in jubare reflectentis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index