Cavalieri, Buonaventura, Geometria indivisibilibvs continvorvm : noua quadam ratione promota

List of thumbnails

< >
501
501 (481)
502
502 (482)
503
503 (483)
504
504 (484)
505
505 (485)
506
506 (486)
507
507 (487)
508
508 (488)
509
509 (489)
510
510 (490)
< >
page |< < (483) of 569 > >|
503483LIBER VII lea quidem armareſiſtere poſſe exiſtimantur. His tamen ego per ea,
quæ Lib.
2. Prop. 1. ac illius Scholio præcipuè declarata, ac demon-
ſtrataſunt, ſatisfieri poſſe dijudicaui:
quoad conceptum enim omniã
linearum, ſeu omnium planorum efformandum, facilè hoc per nega-
tionem nos conſequi poſſe exiſtimaui, ita nempè vt nulla linearum,
ſeu planorum, excludi intelligatur.
Quoad continui autem compo.
ſitionem manifeſtum eſt ex præoſtenſis ad ipſum ex indiuiſibilibus cõ-
ponendum nos minimè cogi, ſolum enim continua ſequi indiuiſibilium
proportionem, &
è conuersò, probare intentum ſuit, quod quidem cũ
vtraq;
poſitione ſtare poteſt. Tandem verò dicta indiuiſibilium aggre-
gata non ita pertractauimus vt infinitatis rationem, propter infinitas
lineas, ſeu plana, ſubire videntur, ſed quatenus finitatis quandam
conditionem, &
naturam ſortiuntur, vt propterea, & augeri, &
diminui poſſint, vt ibidem oſtenſum fuit, ſi ipſa prout diffinita ſunt
accipiantur.
Sed his nihilominus fortè obſtrepent Philoſophi, vecla-
mabuntq;
Geometræ, qui puriſſimos veritatis latices ex clariſſimis
baurire fontibus conſueſcunt ſic obijcientes.
Hic dicendi modus ad.
buc videtur ſubobſcurus, durior quam par eſt euadit hic omnium li-
nearum, ſeu omnium planorum conceptus, quapropter bun@ tuæ
Geometriæ ceu Gordium nodum aut auſeras, aut ſaltem frangas, niſi
diſſoluas.
Fregiſſem qu idem fateor, ò Geometræ, vel emninò à prio-
ribus Libris ſuſtuli ſſem, niſi indignum facinus mihi viſum fuiſſet no-
ua hæc Geometriæ veluti myſteria ſapientiſſimis abſcondere viris;
vt,
his fundamentis, quibus tot concluſionum ab alijs quoq;
oſtenſarum
veritates adeò mirè concordant, alicuius induſtria melius fortè con-
cinnatis, huiuſce nodi exoptatam illis diſſolutionem aliquando præ-
ſtare poſſint.
Interim qualiſcumq; mea ſuerit illius tentata diſſolu-
tio, ipſum tamen in præſenti Libro, nouis alijs denuò ſtratis funda-
mentis, quibus ea omnia, quæ indiuiſibilium methodo in antecedenti-
bus Libris iam oſtenſa ſunt, alia ratione ab infinitatis exempta conce-
ptu comprobantur, omninò è medio tollendum eſſe cenſui.
Hoc verò
præcipuè à nobis factum eſt, tum vt apud eos, quibus noſtra hæc indi-
uiſibilium methodus minus probabitur, non indignè noſtram banc de
Continuis doctrinam Geometriæ titulo inſigniri clarius eluceſcat;
tum
etiam vt appareat, quod non leui ratione ducti, cum poſſemus cuncta
per indiuiſibilium methodum præoſtenſa, tantum per huius Libri fun-
damenta demonſtrare, illam quoque methodum tanquam nouam, ac
conſideratione dignam, fuimus preſequuti.
Nodum verò ipſum, cui
negotium faceſſeret, non inaniter in præcedentibus Libris relictum eſ-
ſe, quinimmo nos ipſum alicui Alexandro aut frangendum, aut iuxta
ſcrupoliſiſsimi cuiuſq;
Geometræ vota diſſoluendum, meritò reſer-
uaſſe, nõ ineptè quiſpiam iudicabit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index