Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
501
501 (73)
502
502 (74)
503
503 (75)
504
504 (76)
505
505 (77)
506
506 (78)
507
507 (79)
508
508 (80)
509
509 (81)
510
510 (82)
< >
page |< < (75) of 672 > >|
50375De Calore Viventium. excurrant, ſed per intervalla in ſingulis ſinubus moram aliquam
trahant, dum anguſtiorem exitum invenientes eorum latera
impellunt, à quibus ſe reſtituentibus in proximè conſequentem
ſinum exprimuntur.
Intumeſcens itaque Fiſtulæ ſinus circum-
ſtantium Fibrarum proximam partem urget, atque inflectit;
ex quâ compreſſione & flexione oritur, ut liquor Fibris incluſus
ſurſum propellatur, &
anaſtomoſes recludantur ad recipiendum
ex Veſiculis cohærentibus novum liquorem.
Ne verò ſurſum
expreſſus liquor facilè deorſum recidat, prohibet tum Fibræ
exilitas, cui oleoſus adhæreſcit, tum interior ejuſdem aſperitas.

Inipsâ igitur Fiſtularum atque Fibrarum extremitate, ubi con-
veniunt tum liquor ex Fibris expreſſus, tum particulæ calidæ
ex Fiſtulis erumpentes, ita, Spirituum præſertim miniſterio,
permiſcentur, ut utrique ductuum generi novum fiat addita-
mentum, &
planta ſecundùm longitudinem augeatur: qui verò
liquor tunc ritè permiſceri nequit, in bullas, ſeu Veſiculas abit,
olim debitam commiſtionem conſecuturus.
Sic extremam fo-
liorum oram veſiculis ambiri deprehenſum eſt.
Maur. Hæc quidem, ut in re cœcâ, atque ab aſpectûs judicio
remotâ, non temerè dicta videntur, ſi ductuum illorum, quos
microſcopium propoſuit, ratio habeatur.
Immò non longè
abſum ab eâ ſententiâ, ut particulis calidis non tantùm per
anaſtomoſes, ſed etiam ubi ad Fiſtulæ extremum venerint,
ingreſſum in Fibras concedam, ut incluſo vapori permiſceantur,
atque ipſarum Fibrarum naturæ uniantur, eamque exquiſitiùs
compactam atque coagmentatam conſtituant, &
, ut ita loquar,
ad congruam maturitatem perducant.
An verò particulæ calidæ
ex Fiſtulis in Fibras expreſsæ, necdum commiſtionem cum
cæteris adeptæ circuitum perficiant, veniantque ad caput, unde
Fiſtulæ motus incipit, perinde ferè atque ſanguis ex arteriâ in
venam illapſusita demum ad Cor venit, ut iterum per arteriam
fluat, affirmare non auſim, quamvis ad hanc ſententiam tan-
quam ad veritatis ſimilitudinem mihi videar eſſe propenſior:
atque fortaſſe argumentum deſumi poſſit ex abiete, quæ ramis
detruncatis durat, cacumine præciſo tota moritur, ex Plinio
lib.
16. cap. 30. , interruptâ nimirum circulatione. Adde quòd
non ſolum vitis palmites, quos grando percuſſit, ad maturas ac
mites uvas inepti fiunt, quâ parte à vulnere ad extremitatem
vergunt, infecto in tranſitu pravis ſalibus ſucco, qui ad racemos
defertur;
ſed etiam vitisipſa in alterum, & ſæpè in tertium an-
num ſterileſcit, quamvis in vernâ putatione veteres

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index