Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (97) of 760 > >|
50397LIBER III. um tranſire ſolet. Hæc autem, maximè indicat lunæ Ar-
111 us, quippe qui albus omnino appareat:
quod accidit, quia
&
in nube atra, & noctu ſpectari ſolet. Ergo ut ignis
igni adiectus, ſic nigrum iuxta nigrum poſitum, quod re-
mißè album eſt, quale eſt puniceum, prorſus album appa-
rere facit.
Hæc autem affectio, uel in floribus perſpicua eſt.
Nam in texturis, & uariegaturis, colore s quidam iuxta
alios, &
alios poſiti, apparitione ſuprà quàm dici queat,
differunt:
ut purpurei in albis, nigris%B4; ue lanis. Prætereà in
ſplendore tali, aut tali.
Quocirca & qui uarijs filorum
coloribus flores concinnant, cùm ad lucernam operantur,
ſeſe frequenter errare, &
imprudenter alios pro alijs ac-
cipere aiunt.
Quòd igitur Iris ſit tricolor, quodq́; hoſce
colores tantummodo præferat, dictum eſt.
Quæ autem
ambit, ſecūda &
coloribus languidioribus eſt: quos itẽ ſitu
diuerſo, atque prima, hac ipſa de cauſa habet.
Nam aſpe-
ctus longius procurrens, ut quod remotius eſt, ita quod hic
eſt, uidet.
A ſuperiori igitur Iride refractio imbecillior
exultat:
quia remotiore in loco fit. Quare cùm minor in-
uadat, colores apparere languidiores efficit.
Item or dine
conuerſo, proptereà quòd ſeſe à minori, ac interiori circũ-
ferentia ad ſolem maior trudit.
Nam quæ uiſio minus di-
ſtat, à propinquißima primæ lridi circunferentia refran-
gitur:
minima autem exterioris Iridis circunferentia, pro-
pinquißima eſt.
Itaque ea puniceum colorem habebit: illi
a utem proxima, &
tertia, iuxta proportionem. Exterior
Iris, B:
interior, A: Colores, C puniceus, D uiridis, E
Purpureus.
Pars autem illa, quæ eſt F, flaua apparet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index