Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica
page |< < (738) of 568 > >|
504738DE RATIOCINIIS
Propositio X.
Invenire, quot vicibus ſuſcipere quis poſſit, ut
unâ teſſerâ 6 puncta jaciat.
Si quis primâ vice ſenarium jacere contendat, apparet
unum eſſe caſum, quo vincat, habeatque id, quod pi-
gnoris loco depoſitum eſt;
quinque verò eſſe caſus, quibus
perdat, &
nihil habeat. Sunt enim 5 jactus contra ipſum,
&
tantùm unus pro ipſo. Quod autem depoſitum eſt voce-
tur a.
Eſt itaque ipſi unica expectatio ad obtinendum a, ſed
quinque ad obtinendum o;
id quod per 2dam Propoſitionem
tantundem valet ac {1/6}a.
Et manet pro eo qui ipſi hunc ca-
ſum offert {5/6}a.
Ita ut tantummodo 1 contra 5 deponere poſ-
ſit, qui primâ vice ſuſcipere velit.
Qui duabus vicibus ſemel ſenarium jacere certet, ſors ejus
hoc pacto computatur.
Si primâ vice 6 jaciat, obtinet a.
Si diverſum eveniat, unus ipſi reſtat jactus, qui ex præce-
denti tantum valet, quantum {1/6}a.
Atqui ut primâ vice 6 ja-
ciat, unus tantùm caſus eſt, &
quinque caſus, quibus diver-
ſum eveniat.
Itaque ab initio unus caſus eſt, qui det ipſi a;
&
quinque quident {1/6}a, id quod per 2dam Propoſitionem va-
let {11/36}a.
Unde contracertanti luſori cedit reliquum {25/36}a; ad-
eo ut ſors utriuſque ſive æſtimatio expectationis eam ſervet
rationem, quam 11 ad 25;
id eſt minus quàm 1 ad 2.
Hinc eodem modo calculo ſubducitur, quòd ſors ejus, qui
tribus vicibus ſemel ſenarium jacere ſuſcipit, ſit futura {91/216}a;
ita ut 91 contra 125 deponere poſſit; id eſt, paulò minus
quàm 3 ad 4.
Qui quatuor vicibus idem ſuſcipit, ſors ejus eſt {671/1296}a; ita
ut 671 contra 625 deponere poſſit;
id eſt, plùs quam 1
ad 1.
Qui quinque vicibus idem ſuſcipit, ſors ejus eſt {4651/7776}a, &
poteſt 4651 contra 3125 deponere;
id eſt, paulò minus quàm
3 ad 2.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index