Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
501 95
502 96
503 97
504 98
505 99
506 100
507 101
508 102
509 103
510 104
511 105
512 106
513 107
514 108
515 109
516 110
517 111
518 112
519 113
520 114
521 115
522 116
523 117
524 118
525 119
526 120
527 121
528 122
529 123
530 124
< >
page |< < (99) of 760 > >|
50599LIBER III. aſpectus, ſemper arcus minor dimidia circuli forma aſſu-
mitur
.
Minimus autem, dum illud circulum attingit meri-
dianum
.
Sit enim primùm in oriente G, & linea K M in
G
refrangatur:
atq; planũ E, quod àtergo triãguli G K M
existit
, educatur:
nihil enim referret, ſi quodlibet planũ ex
hiſce
, quæ ſupra lineam G K, iuxta triangulũ K M G con-
ſistunt
, eductum ſit.
Orbis itaq; ſectura, circulus erit, ma-
ximus
ſit E.
Lineæigitur à punctis G K hacratione du-
ctæ
, haudquaquam in alio, &
alio quàm ſemicirculi illius
in
quo E, puncto concurrent.
Nam cùm & puncta G, K
data
ſint, &
linea K M, data utrique erit & linea M G.
Quare & ratio lineæ M G ad lineam M K. Datam
igitur
circunferentiam, punctum M attinget.
Sit itaque
ea
, N M.
Quare circunferentiarum ſectio data eſt.
Ad
aliam enim quàm N M circunferentiam, ab eiſdem
punctis
eadem ratio in eodem plano minimè cõſistit.
Ex-
tra
deſcriptam igitur figuram, linea quædam nempe D B,
ſeorſim
iaceat, ſeceturq́;
ad hunc modum, ut quomodo
linea
M G ad lineam M K ſeſe habet, ita linea D ad
lineam
B ſeſe habeat.
Maior autem eſt linea M G,
quàm
linea M K:
quandoquidem turbinis refractio ſu-
per
maiorem angulum fit:
ſub maiori enim angulo trian-
guli
, M K G, porrigitur:
maior ergo eſt linea D li-
nea
B.
Accedat igitur ad lineam B, linea F, aut quod eſt
linea
D ad lineam B, id linea B F ad lineam D ſit:
déinde
quod
eſt linea E, ad lineam K G, id linea B ad aliam, puta
K
Q fiat:
atque à puncto Q ad punctum M, produ-
catur
linea Q M.
Igitur punctum Q, circuli cui lineæ
à
K profluentes ingruunt, uertex erit.
Nam ut linea F ſeſe
habet
ad lineam K G:
& linea B ad lineam K Q, ita &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index