Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
501 73
502 74
503 75
504 76
505 77
506 78
507 79
508 80
509 81
510 82
511 83
512 84
513 85
514 86
515 87
516 88
517 89
518 90
519 91
520 92
521 93
522 94
523 95
524 96
525 97
526 98
527 99
528 100
529 101
530 102
< >
page |< < (78) of 672 > >|
50678Diſſertatio Tertia. trunco adhærent novæ frondes, & non ſua poma: nam ſurculus
inſitus ex trunco in ſuas Fibras atque Veſiculas ſuccum recipit,
quo alatur, utique expreſſum ex caudicis, &
potiſſimùm Corticis,
Fibris, quibus coniungitur.
Eſt autem inſitio compendiaria quæ-
dam plantatio;
quandoquidem ſurculus non ex terrâ proximè
haurit crudum ſuccum, ſed jam aliqua ex parte in veteri trunco
concoctum, qui &
miteſcit ex commiſtione cum ſpiritibus, &
ſulphure, &
ſalibus ipſius ſurculi, in quo gemma ipfa, ſeu ocu-
lus, ut vocant, rationem habet ſeminis, ex quo ramus, quaſi
nova planta prodit.
Nec ſinè animadverſione prætereundum
eſt iſtiuſmodi gemmas, ſeu oculos, in plantis gigni ad pedem,
frondium (ſic etiam in recentibus ficûs ramis fructus prodit ad
pedem folii, quod ſi auferatur, relicto tamen ejus pendunculo,
adiacens groſſus ſenſim langueſcit;
ficus autem præcoces ex ligno
veteri prioris anni ſinè foliis exeunt, ſed hi præcoces fructus ſub
cortice plurimum habent pulpæ ſubalbidæ minùs ſuavis ob
ſuccum non ſatis excoctum) quaſi ſuccus tenujor atque defæ-
catior in fronde excoctus à verno &
æſtivo Sole, atque nitroſis
aliiſque aëris particulis imbutus, dum in orbem redit, ibi ſen-
ſim relinquat nobiliſſimas atque efficaciſſimas particulas vim
ſeminis habentes;
quæ niſi hyberno frigore adurantur, demum
appetente vere à tepidis Solibus excitentur ad germinandum,
quemadmodum telluris calore tepefacta ſemina.
Quantum
verò ad viventis nutrimentum conferat ſuccus jam excoctus,
&
quaſi jam factus cum nutriendo membro homogeneus, expe-
rimentum docuit in humani oculi Aſtrophiâ, quæ ortum ducit
aut ex humoris nutritii defectu, aut ab humectatione debitâ
intermiſsâ, aut ex nimiâ Spirituum jactura:
ſiquidem maximè
profuit inſtillatus oculo humor aqueus ex oculis gallorum &

gallinarum expreſſus.
Similiter igitur & plantis contingit,
quando ſurculus inſitus ex trunco haurit ſuccum ſuæ naturæ
congruentem.
Dand. Hic enimverò elucet efficientia caloris homogenea
congregantis, heterogenea diſgregantis, videlicet ea, quæ in
unam naturam coire apta ſunt, commiſcentis atque unientis,
quæ verò minùs congrua ſunt, ſecludentis;
idem ſcilicet, quod
in terræ ſucco radix præſtat, hoc &
inſitus ſurculus efficit in
humore, qui à trunco ſubminiſtratur.
Non omnes particulæ,
cujuſcunque demum ſint naturæ, omnibus plantis conveniunt;
ideò uniuſcujuſque plantæ ſpiritus proprii vim habent ſibi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index