Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
501
501 (73)
502
502 (74)
503
503 (75)
504
504 (76)
505
505 (77)
506
506 (78)
507
507 (79)
508
508 (80)
509
509 (81)
510
510 (82)
< >
page |< < (79) of 672 > >|
50779De Calore Viventium. gendi, aut attrahendi particulas quaſdam, aliaſque relinquendi,
aut etiam reiiciendi;
dum enim particulas diverſi generis ruditer
permiſtas coagitant, cum aliquibus complicantur, eóque motu
minimè congruas extrudunt, quoad ejus fieri poſſit.
Quemad-
modum autem notiſſimo experimento compertum eſt Scor-
pium contritum appoſitum vulneri, quod inflixit, retrahere
infuſum venenum, &
omnium ferè ſerpentum capita contuſa
ac vulneri impoſita venenum ſuum reſorbere, ut legere eſt in
Naturali Hiſtoriâ Braſiliæ:
ita probabilitate non prorſus carere
exiſtimanda ſunt, que ex Hollerio affert Mizaldus Memorab.
cent. 2. num. 5. nimirum cochlearum & limacum carnes tritas
hydropicorum ventri impoſitas exugere aquam intercutem,
nec priùs amovendas, quàm aut totus humor exſudaverit, aut
ſponte ſuâ decidant:
& addit num. 17. Cochlearum carnes frixas
aut aſſatas hydropicos mirandum in modum juvare, ſi iis ſæpiùs
veſcantur.
Cum autem cent. 1. num. 87. ex Levino Lemnio ſcrip-
ſiſſet, *Inter ea, quæ calorem nativum augent, &
excitant, ac dolores*
*quorumcunque membrorum demulcent, primum locum habent catelli,*
*non omnes quidem, ſed ii præcipuè, quibus pilus eſt concolor.
Sic in chi-*
*ragrâ, podagrâ, &
omni artbritide, nihil præſentius ad conſopiendos*
*cruciatus quamlibet effrænatos, ſi parti affectæ adhibeantur:
* Deinde
centur.
2. num. 24. ex eodem Lemnio addit, *Videmus catellos ple-*
*roſque arthriticorum membris, dum dolores ſæviunt, admotos fractis*
*enervatiſque eſſe articulis, &
ægrè pedibus inſiſtere, maximâ doloris*
*parte in eos translatâ.
* Iteratis experimentis compertum eſt,
Tincam diviſam, à ſummo capite ad caudam, (quaſi in ſartagine
eſſet aſſanda) regioni hepatis applicatam mederi Ictericis:
tota
enim imbuitur flavo colore, &
tàm amaram bilem combibit,
ut neque canes, neque feles velint illam attingere, ut comedant.

Contra verò apud eundem centur.
1. num. 57. ex Portâ, *Vitis lau-*
*rum non amat, quia ejus odore deterior redditur:
quamobrem cum*
*germen vitis ad laurum acceſſerit, retrograditur inimicum fugiens*
*odorem.
Siclappa lenti adverſatur, & cicer herbas omnes enecat, vici-*
*náque omnia ſtrangulat Cytiſus.
* Similiter Pſeudonardus, qui eſt
noſtra lavendula, propinquis herbis ſuo calore noxam affert,
perinde ac raphanus ob acrimoniam.
Origanum, ruta, & cycla-
minus braſſicæ nocent ſuâ facultate exſiccante.
Nimirum
inter vicinas ſtirpes intercedit particularum ex ſingulis effluen-
tium communicatio quedam, atque commercium, aliquando
quidem cum utilitate, aliquando cum detrimento;
alique enim
externâ vi ingeruntur, aliquę oblatę recipiuntur, &
intus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index