Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (742) of 568 > >|
508742DE RATIOCINIIS
Propositio XIV.
Si ego & alius duabus teſſeris alternatim jaciamus,
hâc conditione, ut ego vincam ſimul atque ſe-
ptenarium jaciam, ille vero quam primùm ſena-
rium jaciat;
ita videlicet, ut ipſi primum ja-
ctum concedam:
invenire rationem meæ ad ipſius
ſortem.
POnatur, ſortem meam valere x, & id quod depoſi-
tum eſt vocari a;
eritque ſors alterius = a—x. Et
patet, quandocunque ipſius vices jaciendi revertuntur, ſor-
tem meam tum rurſus debere eſſe = x.
At quandocunque
meæ vices ſunt ut jaciam, ſors mea pluris æſtimanda eſt.
Ponatur itaque pro ejus valore y. ſam quo niam ex 36 ja-
ctibus reperiuntur 5 in 2 teſſeris, qui colluſori meo ſena-
rium dare luſuſque victorem reddere poſſunt;
& 31 jactus,
quibus diverſum eveniat, id eſt, qui meas jaciendi vices pro-
movent:
habebo, priuſquam jacit, 5 caſus ad obtinen-
dum 0, &
31 caſus ad obtinendum y. id quod per 3tiam Pro-
poſitionem valet {31 y/36}.
Poſuimus autem caſum meum à
principio eſſe = x.
Quocirca erit {31 y/36} = x, adeo-
que y = {36 x/31}.
Deinde poſitum fuit, vicibus meis ve-
nientibus, ſortem meam valere y.
Ego verò jacturus,
habeo 6 caſus ad obtinendum a, quandoquidem 6 ja-
crus reperiuntur 7 puncrorum, qui me victorem red-
dunt;
habeoque 30 caſus, quibus vices colluſoris mei
revertuntur, id eſt, ut mihi obtineam x.
id quod per 3tiam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index