Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
501
501 (73)
502
502 (74)
503
503 (75)
504
504 (76)
505
505 (77)
506
506 (78)
507
507 (79)
508
508 (80)
509
509 (81)
510
510 (82)
< >
page |< < (81) of 672 > >|
50981De Calore Viventium. incolas. *Palmæ ibi prægrandi ſubditur olea, huic ficus, fico Punica,*
*illi vitis:
ſub vite ſeritur frumentum, mox legumen, deinde olus: *
*omnia eodem anno, omniaque alienâ umbrâ aluntur.
Super omnia eſt*
*biferam vitem bis anno vindemiare.
Et niſi multiplici partu exinania-*
*tur ubertas, pereunt luxuriâ ſinguli fructus.
* Corrumpuntur ſcili-
cet tum à nimio, tum ab extraneo ſucco, quem ab aliâ plantâ
abſumi oportuiſſet.
Hęc eadem, quę radici, ſurculo inſito,
ſervatâ analogiâ, contingunt:
hic enim ex particulis à trunco
ſubminiſtratis aſſumit eas, quas congruentiùs ſuis permiſceat;
ideò rejectis ſalibus, aut retusâ eorum efficacitate, qui in ſyl-
veſtri malo, aut pyro, ſubauſteros fructus edidiſſent, mitiora
poma profert, ſi quidem ſurculus cum trunco ſecundùm idem
plantę genus conveniat:
ſin autem ad unam ſpeciem ſurculus,
ad aliam truncus pertineat, qui prodit fructus, miſto ſapore
gaudet, &
partium conformationem inter illa extrema mediam
acquirit;
ut videmus ſi malo Perſicæ Armeniaca inſeratur, aut
Perſica Nuci, aut Ceraſus pruno, aut prunus corno:
diverſis
quippe ſpiritibus ſuos motus invicem temperantibus, tertia
quędam particularum coagmentatio exurgit.
Ex Viro fide
digno haud ita pridem audivi, hominem ſatis curioſum ex vite
nuci proximâ palmitem trajeciſſe per Nucis truncum perfora-
tum:
poſtquam verò palmes cum nuce coaluit, abſcidit à vite,
ut jam ex ſola nuce ſuccum hauriret:
racemos protulit, & expreſ-
ſusex uvis ſuccus admoto igne ardebat, perinde ferè atque ſpiri-
tus vini:
id quod utique tribuendum oleoſo nucis ſucco intra
palmitem admiſſo, &
in racemos conformato à vitis ſpiritibus.
Nec aliter, ut ſcribit Plutarchus lib.
de audiendis Poëtis, ſub
initium, *Mandragora juxta vites naſcens, ſuamque in vinum vina*
*diffundens, efficit, ut ſuaviùs dormiant, qui id biberunt:
* ex ſucco
ſcilicet, quo alitur Mandragora, aliquid hypnoticum in vitis
radices ſe inſinuat.
Si enim qui extrinſecùs accidunt halitus,
valent fructus ipſos corrumpere, multo faciliùs qui in terrę ſinu
vagantur, poſſunt ſe in radices inſinuare.
Illud autem ex Colu-
mellę pręceptis conſtat lib.
12. cap. 44. *Illud in totum*, inquit,
*maximè præcipimus, ne in eodem loco mala, &
uvæ componantur, néve*
*in vicino, unde odor malorum poſſit ad eas pervenire;
nam bujuſcemodi*
*halitu celeriter acina corrumpuntur:
* & cap. 46. loquens de pomis
in arcâ fagineâ conſervandis ait, *It a obſervandum eſt, ut unum-*
*quodque genus ſeparatim propriis arculis reponatur;
nam cum unâ*
*clauſa ſunt diverſa genera, inter ſe diſcordant, &
celeriùs vitiantur: *
recitato autem modo, quo componi, &
in arculâ claudi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index