Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of contents

< >
[11.] Qua ratione Angulorum quantitates menſurentur. # Propoſ. 2.
[12.] Omne triangulum habere tres angulos continentes gr. 180. hoc est, aquales eſſe duobus rectis angulis. # Propoſ 3.
[13.] Triangula æquiangula habere latera proportionalia. # Propoſ. 4.
[14.] Datis duobus angulis vnius trianguli, alterum triangulum constituere, quod illi ſit ſimile, quod habe at latera analoga lateribus illius. # Propoſ. 5.
[15.] Cognitis duobus angulis, & vno latere ſecundum aliquam menſuram, alicuius dati trianguli@ reliquorum quoque laterum quantitatem inuenire. # Propoſ. 6.
[16.] Sphæram materialem, atque Armilarem coſtruere. Propoſ 7.
[17.] Quadrantem Astronomicum, vnà cum quadrato conſtruere. # Propoſ. 8.
[18.] FINIS PARTIS PRIMÆ.
[19.] SPHÆRÆ MATERIALIS. ET MVNDANÆ SIMVL EXPLICATIO. LIBER PRIMVS.
[20.] Suppoſitiones. Cap. I.
[21.] De Circulis Sphæræ generatim. Cap. II.
[22.] DeHorizonte. Cap. III.
[23.] De Meridiano Circulo. Cap. IV.
[24.] De Aequatore, ſeu Aequinoctiali circulo. # Cap. V.
[25.] Vſus Tabellæ.
[26.] De Zodiaco. # Cap. VI.
[27.] Vſus, & declaratio Tabulæ ſequentis.
[28.] Tabula declinationem omnium Eclypticæ graduum, & conſequenter Solis.
[29.] De duobus Coluris. Cap. VII.
[30.] De duobus Tropicis. Cap. VIII.
[31.] De duobus Circulis Polaribus. Cap. I X.
[32.] De Circulo ſecundi motus. Cap. X.
[33.] De alijs Circulis, qui in materiali Sphæra non ponuntur. Cap. XI.
[34.] De quinque Zonis, & Climatibus. Cap. XII.
[35.] Finis Libri Primi.
[36.] LIBER SECVNDVS DE TOTO MVNDO IN VNIVERSVM.
[37.] De Mundi loco. Cap. I.
[38.] De totius Mundi motu. Cap. II.
[39.] De Mundi fabrica. Cap. III.
[40.] De Mundi quantitate, & Magnitudine. Cap. IIII.
< >
page |< < (35) of 300 > >|
5135Liber Tertius. explorarunt: Nos autem hoe illud, ſinon tam exactè, facilius tamen, iuxta inſtitutum noſtrum, indaga-
bimus hac ratione;
ſuſpendatur liberè corpus, & a ſuſpenſionis loco cadat filium perpendiculi iuxta cor-
pus, noteturque linea, quam filum perpendiculi in corpore deſignat.
rurſus ex alia parteidem corpus li-
berè pendeat, atqueiterum à ſuſpenſionis puncto perpendiculi filum deſcendens, alteram lineam eidem
corpori inurat:
hæc ſecunda linea priorem neceſſario ſecabit; nam cum centrum grauitatis ſit ſemper
iuxta lineam illam perpendiculi, neceſſe eſt vtramque lineam a perpendiculo delineatam iuta grauita-
tis centrum tranſire, atque adeò in illud idem punctum coacurrere;
quapropter neceſſe eſt, punctum il-
lud, quod earum communis eſt ſectio, cent um grauitatis deſignare.
exempli gr. ſit corpus A B D E. cu-
30[Figure 30] ius centrum g@auitatis ſic inuenies;
Primo ex A. libere ſuſpendatur,
filumque perpendiculi illi adhærens deſignet lineam A D.
ſecundo
pendeat ex B.
lineaque perpendiculi ſit B E. quæ ſe viciſſim ſecent
in C.
erit C. punctum indicans centrum grauitatis. quod quidem ali-
quando eſſe poteſt non in ipſo C.
ſed tamen è regione illius ſemper
erit intra, aut extra corporis ſoliditatem;
cum enim vtraque linea
per centrum grauitatis, aut iuxta illud tranſeat, neceſſario C.
per
quod vtraque tranſit, erit grauitatis centrum quæſitum.
Poſtremò
eſt illud notandum, ſi grauè ad centrum mundi liberè dilabatur, num-
quam quieturum, niſi eius centrum grauitatis, mundi centro con-
gruat;
ſic enim erit in æquilibrio, nec pars altera, alteram propel-
let amplius.
ſi cum impetu deſcenderet, vltrò citroq; centrum mun-
di ob impetum ſæpius reciprocaretur, ſed paulatim ceſſante impetu,
tandem centrum grauitatis, com centro mundi coincideret.
Hacte-
nus de tribus ſimplicibus motibus dictum ſit:
nunc de mixto motu,
qui in hac Elementari parte cernitur pauca ſuperſunt dicenda.
tunc igitur aliquid mixto motu mouetur,
cum mobile illud impeditur ab aliqua re, ne ſuo naturali, ac ſimplici motu moueatur, v.
g. gutta aquæ
pluentis ſuapte natura rectà deorſum petit, &
quidem ſuo motu ſimplici, qui rectus eſt; ſed accidit vt à
vento tranſuerſim ſtante ab illa rectitudine deturbetur, &
in tranſuerſum, atque obliquè transferatur-
huiuſmodi motus eſt illi accidentalis, ac præter naturam;
& dicitur mixtus, quòd duobus aduerſis moto-
ribus efficiatur, ſitque neutrius eorum proprius, &
naturalis; in exemplo allato, motus illius guttæ à ven-
to actæ partim deſcenſus eſt, partim tranſuerſalis:
quatenus deſcendit participat motum rectum aquæ
proprium;
quatenus verò in tranſuerſum agitur, participat motum venti proprium, aut circularis, aut
rectus eſt.
eodem etiam modo aliquid, dum circulari, ac ſimplici motu fertur, poteſt abeo deturbari ab
aliquo extrinſeco, vnde poſtea mixtis deferatur.
Atque de his ſatis.
De Magnitudine Sphæræ Elementaris. Cap. IIII.
NOnniſi ex quantitate terræ prius exploratæ, in quantitatis reliquorum Elementorum, ac proinde
totius Elementaris globi cognitionem iri poteſt.
quapropter hoc loco, nihil certi ſtatuere debemus,
infra tamen maniſeſtè oſtendemus diametrum Elemen.
ſphæræ continere terrenas diametros 52. quæ
efficiunt milliaria Aſtronomica 357.
396. milliare autem Aſtronomicum, vti poſtea dicemus, eſt ſexage-
@@ma pars vnius gradus terreſtris circumferentiæ;
eſtque idem, ac milliare commune, & vulgare.
De lumine, & vmbra huius ſphæræ, nihil peculiare hoc loco occurit.
Finis Libri Tertij@

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index