Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1imminentem ſuis quiſque temporibus præ­
dixiſſe.
Nec abſque ratione: nam halitus terræ

facilius longè, atque ideo etiam celerius
aquas inficere poſſunt, quam tam immen­
ſum pondus concutere.
Nec tamen totam
quati terram exiſtimes: nam referunt, nun­
quam Ægyptum tremuiſſe.
Nam nec ſolida,
quod aërem non concipiant: nec limoſa,
qualis Ægyptus, quòd armis careant: nec
arenoſa, quòd perſpirent, terræmotu concu­
tiuntur tamen quædam ex his, quòd profun­
da terræ ſuperficiei non ſunt ſimilia.
Ex ter­
ræ motibus montes quandoque fiunt: nan­

que illorum triplex origo: aut enim tumet
terra motibus crebris agitata, ac velut veſi­
cis è corpore naſcentibus montes parit, vt
iuxta Auernum lacum mons nomine Mo­
dernus in Campania: aut congeſta humo à

ventis, vt ſæpe in Africa: aut, quod proprium
quaſi eſt ac frequentiſſimum, cum aquis cur­
rentibus, aut etiam mari terra demolitur, la­
pidibus relictis: nam aqua fluminis in val­
lem deſcendit, & mons ipſe lapideus exur­
git à valle, ideóque montes omnes quaſi ſa­
xei ſunt.
Illorum autem ſublimitas à reliquo
ſolo eſt, quoniam agri in dies à pluuiis exe­
duntur, & terra ipſa fatiſcit: lapides verò
præterquam quòd non fatiſcunt, etiam ple­
runque creſcunt, vt inferius oſtendemus.
Ve­
rùm valles aquis ac torrentibus excauantur,
atque ideo humiliores ſunt etiam agris ac
planis.
Terræmotus
ſigna.
Quæ nun­
quam terræ­
motu infe­
ſtentur.
Montes quo­
modo orian­
tur.
Cur montes
ex lapidibus
conſtent.
Scopuli quo­
modo fiant.
Inſularum
ortus.
In mari verò ſcopuli eadem ratione con­
ſtant: atque ex inſulis exeſa terra à fluctibus
oriuntur: iidem accedente terra, aut intumeſ­
cente, in inſulas euadunt.
Ob id pleræque
inſulæ montibus abundant: quod ſi mare ſic­
cetur, ſcopuli in montes euadunt.
Ob id ni­
hil mirum in montibus iuxta mare inueniri
nauium partes, & oſtrea, atque conchylia.
Quid enim hoc aliud eſt, quam montes illos
olim fuiſſe maris ſcopulos, aut aliquanto
inundationem aliquam grauem præceſſiſſe?
Et quanquam montes aquarum iniuriis ſæpè
reſiſtant, cadunt tamen quandoque, aqua il­
lorum radices erodiente: ſed hoc rarum, ac
paruis montibus ſolum contingit: ruunt ta­
men terræmotu, & terra dehiſcente, ob gra­
uitatem in ima deſcendunt: alij mari ſenſim
corripiuntur.
Franguntur & ventis validis ac
frigoribus, vt non tutum ſit iuxta rupes &
ſub eis eſſe.
Colles etiam humana ſedulitas
quandoque æquat.
Ferunt Annibalem Al­
pium iuga aceto calido diſſipaſſe.
Sed mini­
ma res hæc fuit, ſi ad montes reſpicimus: ſi
ad commodum, magna.
Montibus quaſi ſpe­

cus ipſi opponuntur.
Fiunt terræmotu in ari­
do facto dehiſcente terra, item aquis per
montium occulta decurrentibus vnde in ali­
quibus flumina ſunt.
Fiunt & exhalatione
ignea: quæ lapides tum vrit, tum excedit,

tum expellit.
Vnde plures ſpecus ſunt mor­
tiferum exhalantes, velut Plutonium os,
quod iuxta Hierapolim Phrygiæ in monto­
ſa quadam agri parte poſitum eſt.
Os eius in
colle quodam ſitum, qui iugeri magnitudi­
nem æquat, ſeptíſque cingitur quadratis:
quæ adeò terra calligine obducuntur, vt vix
cerni queant.
Ipſum os hominem capere po­
teſt, in quod ſi taurus immittatur ilicóque
extrahatur, mortuus inuenitur.
Cum Strabo
paſſerculos immiſiſſet, mortuos ſtatim ex­
traxit.
Solis Magnæ matris ſacerdotibus,
quòd remedio ipſis duntaxat cognito vte­
rentur, innoxius: nec aërem dum inſpicerent,
inſpirant hi.
Quidam quod erecti eſſent, to­

lerare poſſe crediderunt ſacerdotes.
Sunt ta­
men aduerſus hanc iniuriam & auxilia &
cautiones.
Nam ſi ( vt ſuperius diximus) fla­
bella adhibeantur, duplici commodo nos af­
ficiet.
Primum, quòd aërem à vaporibus mo­
tu ipſo repurgabunt.
Secundum, quòd faces
ardere cogent, nec permittent extingui: qui­
bus nullus eſt aër tam noxius, qui non repur­
getur.
Cautio autem eſt, quoniam cum faces
abſque vento extinguuntur, ſatius eſt non
ingredi: extialis enim loci hoc firmiſſimum
eſt ſignum.
Sed nullibi plures tales ſpecus
quam in Italia inueniuntur.
Vnus inter Nea­
polim & Puteolos, vbi via ad paludem Agna­
ni inflectitur.
Lædunt hi caput maximè, tum
quia imbecillius ſit corde, tum quia ſepto
careat quod arcet prauos vapores: nam pul­
monis ſubſtantiam tranſire cogitur aër qui
cor ingreditur Oſtendit autem hoc & mor­
borum genus: nam quia immittuntur, prius
tremunt, inde ſenſum & motum amittunt,
pòſt attoniti expirant, & qui euaſerint tu­
ment, tument etiam qui moriuntur.
Nec ſo­
lum peſtiferi ſunt ſpecus, ſed quidam etiam
ſalutares, quibus ſi quis rectè vtatur, ad de­
ploratos morbos viam mudelæ quandoque
inuenire poterit, vt in Baianis, Cumaníſque
montibus Salueatæ ſudarium, in monte quod
vulgus vocat Tritulum.
Sunt & qui fatidi­
cum inſpirent, vt olim de Delphico ſcripſiſ­
ſe ex ſententia Philoſophorum meminimus.
In vniuerſum plerunque ſpecuum vis huma­

no generi aduerſatur, & veneni vicem poſſi­
det.
Nam que ſi halitus ille lapides & duriſſi­
ma ſaxa exedere potuit, quam vim in mor­
tales ipſos obtinebit?
Indicium tamen ſecuri­

tatis eſt, aquarum dulcium ac ſalutarium per
illos decurſus, herbarúmque ac arborum fa­
miliarium in labro luxuria.
Sed hi quoque
ferarum & ſerpentum ſunt hoſpitia.
Præfer­
tur omnium conſenſu Corycium antrum,
magnitudine primò, inde commoditate: nam
ad illud muli onuſti perueniunt: vmbra den­
ſiſſima, aquis irriguum, amœnitate ſingula­
ri, vt quòd perpetuò vireat.
Iuxta id naſci­
tur crocus toto orbe celeberrimus.
In Cilicia
eſt iuxta Corycum oppidum.
Videntur au­
tem ſpecus amœniſſini eſſe, vmbra, aura,
fontibus, receſſu, viriditate: hic cùm inter
alios amœniſſimus ſit, totius orbis partem

elegantiſſimam eſſe conſtat.
Sub innoxiis
ſpecubus atque profundis quid iaceat, forſi­
tan quiſpiam ſcire cupiat.
Referunt Philip­
pum olim regem, cùm metallica magni pretij
quæ iam deſierant, quæri iuſſiſſet diligenter,
immiſſis per montis aditum hominibus, cum
cibo atque luminibus, renunciaſſe inuenta
ibi flumina, tum aquarum ſtantium lacus,
qui terra non premerentur, ſed aëre caligi­
noſo atque obſcuro.
Atque eadem fermè eſt
ſententia Ioannis Leonis geographi.
Montes quo­
modo orian­
tur.
Specus cau­
ſæ.
Specus vi­
res.
Specus in­
trantib.
præ­
ſidia aduer­
ſus aërem.
Specuum co­
gnitio.
Antrum Go­
rycium.
Quid ſub
terra.
Sed quid ego ima nunc atque abdita ſcru­
tor?
locus dabitur in quo hæc tractare con­
ueniet, nunc quæ toti propria ſunt conſi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index