Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 241 > >|
1eſt, certiſsimè ſe demum deprehendiſſe mi­
hi aliquando affirmabat, illam nec mino­
rem minutis 30. nec maiorem min. 31.
Fac igitur à Baliano mediam inter hæc ex­
trema Solis Apogæi diametrum apparen­
tem gr. o. m. 30. ſec. 30. aſſumi, & telluris
ambitum ita augeri, vt ad illum paſſus 43200
minorem habeant Rationem: & ſibi omnia
reſpondebunt.
Statuatur itaque terræ peri­
pheria paſſ. 30598162; & paſſus Rom. 43200
ſunt gr. o. m. 30. ſec. 29. Ter.45 Quar. 25.
Quint.4., adeoquè angulus SCI gr.o.min.
15.ſec. 14. Ter. 52: Quar. 42. Quint. 32.
cuius Complementi Secans SC 22554080.
57395 in partibus Radij SI. Iam anguli SOT
gr. o. m. 15. ſec. 15. Secans Complem. SO
22551105.10158. auferatur ex SC; & per
earum differentiam OC 2975.47237 diui­
sâ totâ SC, prodibit diſtantia SC ſemid.
terr.
7580, vt P. Ricciolio placet.
Quarè ex iis, quæ hactenus diſputauimus,
illud infero, quod auctâ Solis Apogæi diame­
tro apparente, minui debet terræ ambitus,
vt ad eum paſſus 43200 maiorem habeant
Rationem, ne videlicet tam magno inter ſe
diſcrimine differant anguli S O T & SCI, vt
per Secantium SO & SC, differentiam OC
diuisâ diſtantiâ SC Sol terræ vicinior ſtatua­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index