DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 207 > >|
27[Figure 27] 28[Figure 28] 29[Figure 29]
In demonſtratione autem huius quartæ propoſitionis in­
quit
Archimedes. Quòd autem ſit in linea AB, præostenſum eſt. qua
ſi
dicat Archimedes, ſe priùs oſtendiſſe centrum grauitatis ma
gnitudinis
ex AB compoſitæ eſſe in linea AB; quod tamen
in
ijs, quæ dicta ſunt, non videtur expreſſum.
virtute tamen ſi
conſideremus
ea, quę in prima, tertiaquè propoſitione dicta
ſunt
, facilè ex his concludi poteſt, centrum grauitatis magni­
tudinis
ex duabus magnitudinibus compoſitæ eſſe in recta li
nea
, quæ ipſarum centra grauitatis coniungit.
Quare memi­
niſſe
oportet eorum, quę a nobis in expoſitione primi poſtu
lati
huius dicta fuere, nempè Archimedem ſupponere, diſtan­
tias
eſſe in vna, eademquè recta linea conſtitutas.
ideoquè in
prima
propoſitio nec inquit, Grauia, quę ex diſtantijs ęquali
bus
æ〈que〉ponderant, æqualia eſſe inter ſe; Archimedes què demom
ſtrat
, quòd quando æ〈que〉ponderant, ſunt æqualia: ex dictis
ſequitur
, ſi æ〈que〉ponderant, ergo centrum grauitatis magni­
tudinis
ex ipſis compoſitę erit in eo puncto, vbi æ〈que〉ponde­
rant
; hoc eſt in medio diſtantiarum, lineę ſcilicet, quę grauium
centra
grauitatis coniungit.
quod idem eſt, ac ſi Archimedes
dixiſſet
.
Grauia, quę habent centrum grauitatis in medio li­
neę
, quę magnitudinum centra grauitatis coniungit, ęqua­
lia
ſunt inter ſe.
cuius quidem hęc quarta propoſitio videtur
eſſe
conuerſa.
quamuis Archimedes loco grauium nominet
magnitudines
.
Pręterea in tertia propoſitione, quoniam oſten­
dit
Archimedes, inęqualia grauia ę〈que〉ponderare ex diſtantijs
inęqualibus
, ita vt grauius ſit in minori diſtantia, ſequitur er
go
centrum grauitatis eſt in eo puncto, vbi æ〈que〉ponderant;
& idem eſt, ac ſi dixiſſet, in æqualium grauium centrum gra­
uitatis
eſt in recta linea, quæ ipſorum centra grauitatis con­
iungit
; ita vt ſit propinquius grauiori, remotius uerò leuiori.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index