Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 1055 > >|
1
feret
; & cùm ſub eodem genere maximo interuallo diſtent, a maximum verò vnum ſit; ita fit,

vt
nihil ſibi contrarium eſſe valeat, & contrarium vni ſolum eſſe queat: etenim niſi vnum foret,
id
quod ponitur maximum, aliquid ſeipſo maius haberet.
aut igitur hoc vnum maximum fo­
ret
, & ita contrarium eſſet.
nanque maximum eſſe interuallum inter ea quæ ſunt generis eiuſdem,
& quæ finiunt illud contraria vocari, non eſt dubitandum.
ſi minus ita infinitum, neque maxi­
mum
, neque abſolutum.
nec contrarium igitur: in illo enim finis quidam neceſſariò concipitur.
Ex his paret actum & poteſtatem non eſſe contraria, neque motum & terminum ad quem ten­
dit
.
nam poteſtas in actum dirigitur, ita vt ex illis vnum per ſe fiat; & motus tantum abeſt vt à
termino
corrumpatur, vt perficiatur maximè ab ipſo.
ac ſiquid ineſt inter ipſa oppoſiti; id aſcri­
bendum
eſt priuationi cum qua eſt coniuncta poteſtas, quæ ſanè forma præſente corrumpitur.
Ab his quæ ponuntur extrema illius ſpatij quod finitur contrariis, alia quoque contraria naſcun­
tur
, at non perfectè neque ſimpliciter contraria; ſed quodammodo, & quaſi media; verùm hæc
plura
eſſe non eſt abſurdum.
Atqui perfectè ac ſimpliciter vnum vni contrarium eſt. Nec quiſ­
quam
medium opponat duobus extremis; neque enim illa eſt oppoſitio contrariorum de qua
nunc
agimus; ſed poſita eſt in priuatione, in qua etiam æquale & inæquale conſiſtunt.
Nam ne­
que
etiam hæc contraria ſunt, b ſed conſimili ratione priuationem præſeferunt. ne fortè ſuſpice­


ris
medium & extrema, vt vnum vni opponi, tanquam contraria.
Hæc nos affirmatione ſigni­
ficari
volumus.
itaque nudum, quòd affirmatione ſignificatur, licet ſit priuans; ab Ariſtotele con­
trarium
ponitur: & cùm in eodem genere ſint, genus autem à materia ducitur in qua poteſtas
exiſtit
ad contraria, viam ad ſe viciſsim habent.
Itaque illa quæ in genere conueniunt, ſecum
commutantur
: quæ toto genere ſeparantur, vt in materia diſcrepant; ſic quoque nullam ad ſeſe
poteſtatem
obtinuerunt, nec commutantur igitur.
Proptereà neque quantum in quale muta­
tur
, cùm genera diuerſa ſint.
nec quale omne tranſit in alterum; ſicuti ſapor in odorem, cùm ſint
genera
diuerſa.
ſolaque. illa ſecum commutantur quæ in genere proximo, hoc eſt, in materia pro­
xima
conuenere.
Proinde ita ſe habent contraria, vt vnum actu ſingula ſint, ſed poteſtate alte­
rum
.
eſt enim actu calidum, in potentia frigidum. Atque ita ex hiſce principiis conſtitui contraria
puto
, vt niſi mihi aliter dicens Ariſtoteles obiiciatur; aut opponatur certa demonſtratio; procon­
ſtantiſsimo
habeam, ſi tres iſtæ conditiones ad hibeantur; illa neceſſariò fore contraria.
maximè
ſub
eodem genere diſtare; affirmatione notari; & ad ſeſe mutuam poteſtatem habere.
c Proinde

ſecum
certant; & ſibi inuicem machinantur interitum.
reliqua ſanè, vt (vnis relatiuis exceptis:

ipſa
enim ſola ſe ſuſtinent viciſsim & ἀντερειδυσιν) non conſiſtunt: attamen non oppugnant.
Hæc verò vel per ſe ſunt, vel per accidens, & quidem ſpecie diuerſa contraria ſunt, ſi per ſe con­
traria
ſint, vt album & nigrum in genere colorum, & in genere ſubſtantiæ, ſi per ſe in ſint in ſub­
ſtantia
, ſi minus: etiam eadem ſpecie eſſe poſſunt, vt iidem contrarij colores in homine.
Quare,
cùm
per ſe, mortale & immortale ſint in ſubſtantia, in eadem ſpecie conſiſtere nequeunt.
per ſe
verò
ſunt, quia neceſſariò inſunt: nam quod mortale eſt, caducum ſit neceſſe eſt; immortale verò
perpetuò
conſeruatur.
Quòd autem ſint contraria perſpicuum eſt; quoniam immortale eſt pri­
uatio
, ea verò eſt impotentia definita, & cum aliquo actu coniuncta, vnde ſignificatur affirmatio­
ne
; eademque.
in eodem genere maximo interuallo ab oppoſita forma ſegregatur. Nam quòd
plus
quàm genere ſegregentur, aut etiam genere, non dum ſicuti manifeſtum ſumimus.
Illud
ſolum
ex Ariſtotele ſuccurrit quod aſſerere liceat, quæ genere diſcrepant, apparêre quidem con­
traria
, veruntamen eo quòd ſecum conferri nequeant & longiſsimè diſtent, neque inter ea maxi­
ma
poſsit aſsignari diſtantia quæ requiritur in contrariis, non eſſe contraria ſimpliciter; ad extre­
mum
videtur inferre mortale & immortale genere ſeparari; ac nos ſi genus ſubalternum intel­

ligere
velimus, quod ſub eandem ſeriem cadat, non repugnabimus.
ſi prædicamentum ſeriemque.
variam ſumimus, ex Ariſtotelis ipſius verbis colligi poſſe negamus. ac ſpecie ſolum ab Ariſtote­
le
inter ſe diſtingui fatemur: ita enim rationem ſuam complectitur.
Contraria ſpecie differunt.
Mortale & immortale contraria ſunt. Aſſumptionem verò probat. Siquidem priuatio ſit quæ­
dam
impotentia definita.
Quid ergo aliud ex his inferri poteſt, quàm quòd mortale & immor­
tale
ſpecie diſiungantur?
itaque pro eo, quod habet contextus Ariſtotelicus. d genere diuerſa ſpecie

legendum
puto.
Hæc verò omnia iubeo te diligenter obſeruare: niſi enim aduertas; oratio per­
plexa
qua vſus eſt Ariſtoteles; negotium tibi exhibere poſſet.
præſertim quòd Græci interpretis
auxilio
deſtituti ſumus in eo loco.
Quamquam neque ipſe animaduertit, vbi Ariſtoteles docuit
genere
differentia in contrariis numerari, quòd eorum maxima differentia foret, hæc eſſe referen­
da
ad ea, quæ paullò ante dixerat videri, Ariſtoteles; ideoque.
in illum errorem inductus eſt, quòd
maximè
diſtarent ea quæ genere differunt: neque vidit eam diſtantiam ab Ariſtotele, velut infi­
nitam
poni, vnde contrariorum ratio tollitur.
nec enim via poteſt intercedere inter genere toto
differentia
quæ ſola reſtat inter ea quæ genere conueniunt.
Et verò cur magis diſtet quantum à
ſubſtantia
quàm diſtet qualitas, aut vllum aliud ex reliquis prædicamentis?
Cùm verò poſteà

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index