Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
clariori experientia percipitur, ſi enim abſque noua
aquæ in fuſione in fiſtula aliqua breui, vel pollice, vel
ſubere comprimatur aqua orificium R attingens ſta­
tìm apparet effectus prædictæ compreſſionis aquæ,
condenſatur enim, acſtringitur aer in vitrea ampul­
la AD eodem modo præcisè, ac maior mo­
20[Figure 20]
les altioris aquæ eleuatæ faciebat, eſtquę
huiuſmodi compreſſio acris in prædictą
ampullula tantæ energiæ vt exiſtente ea le­
ui, ſcilicet quæ ſponte ſua ſurſum in aquą
SX aſcendat poſſit è contrà leuitatem amit­
tere, atque acquirere grauitatem, moueri­
que, ac deſcendere deorſum, quotieſcumque
aqua in fiſtula ad tantam altitudinem ele­
uetur vt valdè comprimere ampullulæ aerem poſſit,
vt eam grauem reddat, nec vt hactenùs ſursùm, ſed
deorsùm vergat deſcendatque.
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens pon­
derat.
PROP. XVI.
Alia ratione grauitatem aquæ ſuper aquam quieſcentis
demonſtrare.
HOc deducitur ex eo quòd corpora, quæ ob ex­
cedentem eorum grauitatem demerguntur in­
fra aquam minùs grauitant in ipſa aqua, quàm iņ
aere, vt ſi fuerit pila AB ferrea ſpecie grauior quàm
ſit aqua ipſa in vaſe RO contenta, & concipiatur IK
vt pondus abſolutum pilæ ferreæ AB, ſcilicèt expri­
mat eam grauitatem quam in aere exercet, ſit que eius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index